Nikolaus Gross www.leolatinus.com enero 2007

‘Fragantia. Historia homicidæ’. Fabula romanica a. 1985 theodisce scripta sub titulo, q. e. «Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders» a Nicolao Gross in Latinum conversa.

Fabula Romanica a.1985 edita, c.t. „Fragrantia – Historia homicidae“ est liber Theodiscus in toto orbe terrarum plurimum divenditus. Ex opere Erici Mariae Remarque edito, c.t. „In occidente nihil novi“, nullus liber Theodiscus toties est venditus quoties „Fragrantia“. Cinemate secundum eiusdem libri argumentum a Thoma Tykwer atque Bernhardo Eichinger confecto, quod m.Sept. a.2006 inceptum est in cinemateis monstrari, „Fragrantia“ ad novam claritudinem pervenit. In hac re iterum iterumque disputatur, quatenus mundus huius fabulae olfactorius summâ cum subtilitate descriptus exhiberi possit cinemate, quo nullus sensus possit concitari nisi oculi et aures.

Mihi quidem hac fabulâ primo perlectâ erat persuasissimum: hoc opus a me conversum iri in Latinum, aut, ut dicam verbis Grenulii Süskindiani: hoc diadema fragrantiarum a me fabricatum iri, quanticumque constaret!

At quomodo hoc facerem? In litteraturâ Latinâ nusquam exstat fabula Romanica comparabilis – ne dicam de fabulâ „postmodernâ“, qualis „Fragrantia“ a viris litteraturae doctis esse dicitur. Fabulae Romanicae in litteraturâ Latinâ generaliter sunt perquam rarae, antiquae fabulae Romanicae Latinê scriptae nobis traditae non sunt nisi tres: Petronianum „Satyricôn librorum“ fragmentum et Apuleii „Asinus aureus“ (i.e. „Metamorphoses“) et „Historia regis Apollonii Tyri“.

ENLACES:
Para saber más: http://www.leolatinus.com/leo_lat/index_lat.html
Capítulo I: http://www.leolatinus.com/Textproben/TextprobeFragrantia.pdf
Curso Internacional de iniciación al Latín, organizado por la Fundación Melisa: http://lingualatina-orberg.blogspot.com/2007/01/curso-internacional-de-iniciacin-al.html