Jorge Tárrega www.collegiumlatinitatis.com 09/07/2022

En reperies, viator, narrarationes novas et exercitia additicia ad enchiridion c.n. VIA LATINA aptata, quae omnia, Vniversitate Studiorum Massacusettiensi (vulgo UMass Boston) favente, collegit discipula Elizabetha Fitting, magistris C. Cochran, D. Anderson, G. Tarrega monentibus.

Est pagina retialis Antiquitatis linguarum apud UMass Boston. Numerantur in ea narrationes exemplum Livii, Ovidii, Vergilii eo modo sequentes, ut discipuli narrationes legant, simul res discant, de iis in utramque, ut aiunt, partem disputent.

Omnia fere vocabula, quae in narrationibus et exercitiis reperiuntur, sunt ex capitulis I,II,III deprompta.

Ceterum exercitia exemplum illius Alterius Linguae Comparationis (vulgo Second Language Acquisition) sequuntur necnon discipulorum peritiam audiendi, legendi, scribendi, loquendi alunt et fovent.

Sic vobis Collegium Latinitatis, cuius sodales sunt enchiridii auctores, A. Aguilar scilicet et G. Tarrega, hanc paginam commendat, ut neque maiore studio quamquam, neque iustioribus de causis commendare possit.

Vtinam sint vobis utilitati!

FUENTE: www.collegiumlatinitatis.com