Valentiae www.collegiumlatinitatis.com 01/05/2017

“Monumenta Litterarum” nuncupantur sessiones quas Collegium Latinitatis interdum edit in lucem subsidio et favore Academiae Latinitati Fovendae, in quibus sessionibus sodales Collegii Latinitatis et alii volunt exemplum praebere modestum scholas Latine tradendi de auctoribus.

Carpe diem
En igitur prima schola, subtitulis instructa, de carmine Horatiano “Carpe diem”, quod carmen Georgius Tárrega Latine praelegit et excutit.

De officiis

En igitur schola altera, subtitulis instructa, e Ciceronis libro tertio “De officiis” deprompta. Aloisia Aguilar, sodalis Valentina Collegii vim ac medullam loci enodat, dein tabulam pictam fabulae dat describendam.

Ecce pagina retialis Collegii Latinitatis: www.collegiumlatinitatis.com