Redacción 06/05/2018

…omnibus fautoribus Latinitatis institutum est atque apertum. Titulum ei et argumentum imposuimus “Roma in Hispania: homines et res”. Seminarium unam solam sessionem continuatam pertinebit quae die 29 mensis Iunii ann.MMXVIII celebrabitur, neque longae acroases eo die habebuntur, sed breves oratiunculae eorum omnium qui velint partem agere –cum socii tum quicumque participes exspectatissimi venient-, his condicionibus strictim consideratis: 1. participum oratiunculae habebuntur Latine; 2. ad argumentum propositum arcte pertinebunt; 3. amplitudo earum viginti temporis minuta non superabit. Peracto seminario, diploma dabitur participibus, fides atque indicium eorum operae.

 Haec sunt in summa consideranda:

1) Dies et hora: 29 mensis Iunii, ex hora 9 ad 14 usque.

2) Locus: Auditorium in Facultate Studiorum Antiquitatis, in Universtitate Studiorum Valentina, sexto tabulato, Valentiae

3) Titulus et argumentum Seminarii: “Roma in Hispania: homines et res”.

4) Terminus inscriptionis (iis inditus qui velint oratiunculas proponere): ad diem 15 mensis Maii. Mittatur tabella inscriptionis subiecta ad collegiumlatinitatis@gmail.com,  ratione allata “Seminarium”.

5) Inscriptio seminarii gratuito sociis stabit, 25€ constabit ceteris (non sociis).

6) Aditus sine oratiuncula gratuito stabit auditoribus atque apertus donec loci suppetent.