Tuomo Pekkanen 19/10/2022

Auctores antiqui, ut bene notum est, versus ratione metrica composuerunt, sed alia carminum scribendorum ratio, versificatio rhythmica sive accentuata, iam in antiquitate originem habet, etsi summa perfectio eius est in auctoribus mediaevalibus. Ortum huius rationis et varios modos versus rhythmicos scribendi tractavi in commentatione “De poesi rhythmica: quae sint regulae observandae, quibus modis hodie discatur et exerceatur.” *(1)

Versus Latini, quos inter quadraginta fere annos composui, magnam partem tribus voluminibus continentur *(2), ex quibus specimina in Acroasi “De carminibus suis” in Conventu XIII ALF 18.9.2013 Vindobonae habita praesentavi. *(3)

In opere Carmina viatoris titulato insunt versiones aut variationes poetarum Graecorum, ut Alcmanis, Anacreontis, Ibyci, Sapphus, quas versibus rhythmicis in usum discipulorum Graece studentium scripsi. Desunt autem Tyrtaeus, Mimnermus, Bacchylides, Simonides, Pindarus, Theognis, ex quorum carminibus aliquot variationes Latinae in hac commentatione divulgantur.

Primo loco Tyrtaeum (VII a.Chr.n. saeculo) posui, qui ex scriptoribus elegiarum bellicarum est notissimus. Iam Horatius eum imitatus virtutem bellicam laudat verbis Dulce et decorum pro patria mori (carm. 3,2,13) eumque Homero subiungit (ars 401-403 post hos insignis Homerus / Tyrtaeusque mares animos in Martia bella / versibus exacuit). Apud Finnos notissima est cantio, Ateenalaisten laulu (Cantio Atheniensium) appellata, quae originem ducit a poeta Sueco Viktor Rydberg, qui ex elegia Tyrtaei sex disticha Suetice vertit et Athénernas sång appellavit, etsi Tyrtaeus non fuit Atheniensis sed Lacedaemonius. Textus Rydbergianus Finnice conversus musicatus est a compositore Jean Sibelius anno 1899. In scholis Finniae olim frequentissime cantabatur sed rarius post bellum mndanum, cum virtus bellica potius detrectatores quam laudatores habuit, ut testabantur e.g. studentes Germani, quos vidi Monaci tabulam cum scripto Dulce et decorum, nimmer mehr portantes manifestare.

Tyrtaeus a Horatio subiunctus est Homero, Mimnermus (floruit c. 630-600 a.Chr.n.) autem a Propertio (1,9,11) etiam plus quam Homerus in amoribus scribendis valere laudatur:   plus in amore valet Mimnermi versus Homero. Ex carminibus Mimnermi tantum sex fragmenta longiora et totidem brevia restant, ex quibus tria (infra 1-3) versibus rhythmicis variavi.  

De poesi rhythmica paucissima addenda sunt, etsi ratio et regulae eius in commentatione, cuius mentionem supra feci, singillatim multis cum exemplis descriptae sunt. Complura schemata stropharum rhythmicarum iam saeculo XIII exposuit Eberhardus Alemannus in opere Laborintus sive de miseriis rectorum scholarum, quod divulgatum est a E. Faral in Les arts poétiques du XIIe et du XIIIe siècle (1924), pp. 337-77. Versus rhythmici dicuntur descendentes, cum ultimum vocabulum in paenultima syllaba accentum habet (e.g. Mors est pulchra viri fórtis), ascendentes cum antepaenultima acuitur (e.g. cum in prima ácie). Strophae autem sunt simplices, cum omnes in eis versus sunt similes, i.e. sive ascendentes aut descendentes. Compositae sunt strophae, in quibus et ascendentes et descendentes adhibentur. 

In variationibus Tyrtaei 1-2 et Mimnermi 1-2 versus descendens octosyllabus et ascendens heptasyllabus ita alternant, ut heptasyllabus octosyllabum sequatur et heptasyllabi rima inter se coniungantur (acie – patriae, fertilibus – comitantibus, etc.). In Mimnermi 3 variatione heptasyllabum ascendentem (Dedit sine fínibus) sequitur hexasyllabus descendens (Iuppiter Tithóno) et hexasyllabi coniungantur rima (Tithono – dono, iuventutis – senectutis, etc). 

*N.B.(1): Divulgata in: Musae saeculi XX Latinae. Acta selecta Conventus patrocinantibus Academia Latintati Fovendae atque Instituto Historico Belgico in Urbe Romae in Academia Belgica anno MMI habiti edenda quae curaverunt Theodoricus Sacré et Iosephus Tusiani iuvante Thoma Deneire. Brussel – Bruxelles – Rome, Istituto Storico Belga di Roma 2006, pp. 319-334.

*N.B.(2): Quae sunt: Kalevala Latina. Carmen epicum nationis Finnorum in perpetuam memoriam anniversarii centesimi quinquagesimi transtulit T.P. Praebente sumptus Collegio anni festi Kalevalae celebrandi. Kalevalaseura – Societas Kalevalensis. Suomalaisen Kirjallisuuden Seura – Societas Litterarum Finnicarum. Helsinki 1986, 1996, 1998. – Eino Leino, Helkavirsiä I-II. Carmina sacra. Anno a prima serie edita centesimo, post poetam natum centesimo vicesimo quinto in Latinum vertit T.P. Artipictura Oy Helsinki 2003.Carmina viatoris. Supplementa Humanistica Lovaniensia XIX. Leuven University Press, 2005. Edidit Dirk Sacré.

*N.B.(3): AcroasisDe carminibus suis”, postea edita in Vox Latina 49, 2013, fasc. 194, 473-487.

 

Tyrtaeus (VII a.Chr.n. saeculo)

1.

Mors est pulchra viri fortis, 

   cum in prima acie

ante suos cadit pugnans 

   contra hostes patriae.

 

Turpe patriā relictā 

   agris et fertilibus

mendicantem est vagari 

   suis comitantibus,

 

errantem cum cara matre, 

   genitore vetere,

cum uxore liberisque 

   exsulantem vivere. 

 

Erit omnibus invisus 

   ad quoscumque venerit,

cum infamem egestatem 

   odiosus fugerit.

 

Dedecus est suae gentis 

   foedat formam nobilem,

mala sors ingloriosa 

   eum habet comitem.

 

Ita virum si vagantem 

   nemo fere respicit

neque postea propinquis 

   eius quisquam prospicit,

 

fortiter pro nostra terra 

   et pro nostris proximis

decertemus, moriamur 

   non parcentes animis. (LGA 70-71)

 

2.

Iuvenes, manentes una 

   gerite rem fortiter                           

nec timorem neque fugam 

   incohate turpiter.                             

 

Magnum animum et fortem 

   ad pugnandum facite,

decertantes contra viros 

   vitam ne diligite.

 

Captā fugā seniores 

   dedecet relinquere,

quorum genua iam lenta 

   nequeunt subsistere.

 

Turpe visu seniorem 

   inter primos cadere,

ante iuvenes iacentem 

   obitum occumbere,

 

iam habentem caput canum 

   atque barbam candidam,

fortem animam efflantem 

   in arenam aridam,  

 

genitalia cruenta 

  sustinentem manibus,

cute corporis nudatā, 

   spoliatum vestibus.

 

Est turpissimum et foedum 

   coram id conspicere,

potius quod iuniores 

   aequum est efficere.

 

Is qui floret iuventute 

   a viris aspicitur

et a feminis dum vivit 

   omnibus diligitur,

pulcher etiam cum cadens 

   inter primos moritur.

 

Ergo pedibus ambobus 

   unusquisque varicus,

firmiter stet terra nisus 

   labrum tenens mordicus. (LGA 72)

 

Mimnermus (c. 600 a.Chr.n.)

  1. 1

Quidnam vita, quid voluptas 

   sit absente Venere.

Moriar, cum iam furtive 

   non placebit ludere

et amoris dulce donum 

   lecto strato sumere. 

 

Tantum flores iuventutis 

   grati sunt hominibus, 

feminis itemque viris, 

   omnibus mortalibus. 

 

Cum senectus dolorosa 

   advenit, aequaliter                 

forma viri commutatur 

   et aspectus turpiter.              

 

Semper senex malis curis

   et sollicitudine

premitur nec videns solem 

   gaudet eius lumine. 

 

Pueris est odiosus 

   et spernendus feminis;

sic difficilem senectus 

   facit vitam hominis. (LGA 82)

 

2.

Floridum ut tempus veris 

   arborum fert folia,

quae celeriter augentur 

   lumine virentia,

 

ita breviter gaudemus 

   iuventutis floribus

nec de bono neque malo 

   deis nos docentibus,

 

Iuxta stant sorores nigrae, 

   Parcae, quarum altera

gravem praefert senectutem, 

   una portat funera.

 

Ita fructus iuventutis 

   ad momentum gignitur,   

ut lux solis primo vere 

   super terram panditur. 

 

Namque temporis florentis 

   finis cum advenerit,

statim obitus quam vita 

   homini praestiterit.

Multa fiunt tum molesta, 

   interdum inopiâ 

res domestica laborat, 

   imminet miseria. 

 

Alter filios non habet, 

   vivus quos optaverat

et ad inferos iturus 

   maxime desiderat.

 

Alterius autem corpus 

   morbo gravi premitur,

multis malis a dis datis 

   unusquisque patitur. (LGA 84)

 

3.

Dedit sine finibus

   Iuppiter Tithono,

quod est morte gravius,

   senectutem dono …

   …. 

Breve sicut somnium 

   tempus iuventutis,

turpis et difficilis 

   aetas senectutis,

 

quae mox super capite 

   pendet odiosa

simul tam ignobilis 

   quam ingloriosa.

 

Efficit incognitum 

   annis gravescentem,

nocet eius oculis 

   et obvolvit mentem. (LGA 84, cf. LG 20) 

 

Sappho (c. 630 – c. 570 a.Chr.n.)

 

O Venus, diva alma, throno in decoro

quae dolos nectis, Iove nata, te oro,

ne meum curis animum fatiges

   neve dolore,

 

sed veni huc, si quando alias mihi ante,

audiens vocem procul, obsecuta es,

aureo tectoque patris relicto  

   ipsa adiisti

 

vecta curru; te nitidi ferebant

trans nigram terram celeres olores,

firmiter pinnis superis ab auris

   deveniebant

 

non morantes, tuque, beata, ridens

ore divino mihi, qui, rogasti,

pectus urgeret dolor, invocarem

   cur ego rursus,

 

quid furens vellem, mihi ut eveniret,

maxime. «Quocum cupis, ut te amore

coniuget Suadela, tibique, Sappho,  

   quis malefecit?

 

Namque si fugit, cito te sequetur,

dona si non vult, fit ut ipsa donet,

non amat si te, cito te iam amabit,

   etsi ita nolit.»

 

Advenito et nunc, gravibusque solve

pectoris curis, mihi quod futurum

mens avet votis, facias et ipsa

   tu socia esto!

 

Poemata soluta

Praeter carmina metrica et rhythmica, est etiam tertium genus, scilicet carmina metris rhythmisque soluta vel poemata prosaica, in quibus textus in versus et strophas regulares non dividitur, etsi anaphorae, traiectiones, figurae, imagines aliaque poeseos propria adhibentur. Ex poetis modernis primus in hoc genere excellit Charles Baudelaire carminibus, quae Petits poèmes en prose appellavit. Hodie maior pars poetarum strophis rimisque omissis carmina scribunt. In variationibus, quae sequntur, constructio carminum Graecorum metrica, argumento quidem conservato, in formam solutam irregularem mutata est.

 

Simonides (c. 556 – 468 a.Chr.n.)

1.

Parvae sunt hominis vires,

insanabiles sollicitudines, 

in brevi vita dolor dolorem sequitur.

Mors omnibus una inevitabilis instat. 

Parem eius partem

percipiunt tam boni quam mali. (LGF 52,3)

 

2.

Nemo sine deis virtutem assequitur, 

non urbs, non homo.

 

Deus est omniscius. 

Sine dolore nihil exstat 

inter homines. (LGF 53,6)

 

3.

Fabula est 

virtutem in rupibus 

aditu arduis habitare

a sancto choro nympharum pernicium custoditam. 

 

Neque oculis omnium mortalium 

virtutem esse visibilem, 

nisi mordax sudor intus oriatur 

et in culmen fortitudine veniatur. (LGF 54,8)

 

Bacchylides (c. 505-450 a.Chr.n.)

 

Parit pax mortalibus 

magnificas divitias, 

parit carmina dulce sonantia.

 

Femora boum et ovium lanigerarum 

flammis rutilantibus super aris ornatis 

deis immolantur. 

Iuvenes ludis, tibiis, conviviis

dediti sunt.

 

Ansae scutorum ferratae 

araneis operiuntur, 

hastarum cuspides et acies gladiorum

situs occupat, 

aënearum tubarum sonitus abest. 

 

Neque eripitur oculis dulcis somnus, 

diluculo cor recreans. 

Comissantibus viae conferciuntur, 

hymni puerorum resonant. (LGF 66,8, LGA 356,3

 

Pindarus (c. 520-445 a.Chr.n.)

1.

Aurea lyra, 

communis thesaurus Apollinis et Musarum, 

gradus saltatoris, initium festi, 

te observat, 

cantores signis tuis oboediunt,

cum chorica praeludia 

chordis vibrantibus incipis.

 

Exstinguis fulmen infestum 

ignis perpetuo ardentis. 

Aquila, princeps avium, 

alâ celeri utrimque demissâ, 

super sceptro Iovis dormit, 

cum obscuram nubem, 

dulce repagulum palpebrarum, 

in caput illius rostratum infudisti.

Avis somno sopita, tuis rhythmis capta, 

tergum flexibile curvat.

 

Mars, violentus deus,

ferâ hastarum acie depositâ, 

cor requie recreat.

Sonus lyrae aures oblectat etiam deorum,

Apollinis arte 

et Musarum succinctarum. (LGF 56,3,1-22) 

 

2.

Dulce bellum inexpertis.

Expertus imminente bello

immane quantum 

corde tremit.

 

Qui commune civium bonum 

in tranquillitate ponit,

quaerat clarum lumen 

pacis iucundae,

 

eripiat ex animo iracundam discordiam,

quae inimica iuvenum nutrix 

parit miseriam. (GL 183 IX)

 

 

Theognis (medio VI a.Chr.n. saeculo)

1.

Haec urbs est quidem urbs 

sed incolae sunt alii: 

qui nec iura nec leges sciebant

sed pelles caprorum lateribus terebant 

et extra urbem sicut cervi pascebantur, 

sunt nunc boni. 

 

Qui olim erant boni, 

sunt nunc mali. 

Quis hoc potest videre, quis pati? 

 

Alii alios decipiunt, 

alii aliis irrident, 

nec malum sciunt nec bonum. 

 

Neminem ex his civibus 

ulla necessitate coactus 

amicum fidum tibi facias. 

Verbis ostende 

te omnibus esse amicum

sed noli ullam rem maiorem 

cum quoquam communicare. 

 

Cognosces animum miserabilium: 

nulla fides est in factis eorum, 

dolos, fallacias fraudesque amant, 

instar hominum, 

qui iam non salvantur. (LG 46)

 

2.

Virum bonum paupertas 

maxime omnium opprimit, 

magis quam cana senectus, 

magis quam febris.

 

Paupertatem qui velit effugere, 

ex rupibus abruptis 

in abyssos maris 

praecipitet.

 

Vir paupertate oppressus 

nihil potest dicere, 

nihil facere potest 

linguâ ligatâ. 

 

In terra vel in alto mari 

ex magna miseria 

libertatem quaerat. 

 

Praestat pauperi 

mori quam vivere

magna miseria oppressum. (LG 48)

 

 

Editiones textuum Graecorum

GL = Griechische Lyrik, herausgegeben von Gerhard Wirth, Glückstadt 1963.

LG = Lirici greci. Scelta di testi, traduzione, note e commenti di Francesco Sisti. Garzanti editore 1990. 

LGA = Lirici greci dell’ età arcaica. Introduzione, traduzione e note de Enzo Mandruzzato, Milano 1998.

LGF = Lyricorum Graecorum florilegium, ed. Fr. Wehrli (Basileae, 1961)

 

Finis.