Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

IX. LA INVASIÓN DE LOS GALOS

23. La derrota del Alia:

     1. Gallis Clusium, Etruriae oppidum, oppugnantibus, incolae, novo bello territi, a Romanis auxilium petierunt. 2. Romani tres legatos miserunt, quod Gallos ab oppugnatione avertere cupiebant. 3. Ex his legatis unus, contra ius gentium, in aciem processit Gallorumque ducem interfecit. 4. Statim Galli castra moverunt et Romam ipsam oppugnare voluerunt. 5. Proelio apud Alliam flumen commisso, exercitus Romanus magnam cladem accepit.

24. La toma de Roma por los galos:

     1. Galli victores paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. 2. Postquam hostes adesse nuntiatum est, iuvenes Romani, duce Manlio, in Capitolium conscenderunt. 3. Senatores vero Gallorum adventum domi exspectabant. 4. Qui magistratus gesserant in sedibus eburneis sedebant, dignitate deis similes. 5. Galli primum ad eos, velut ad statuas, versi stabant. 6. Ferunt tamen Gallum quemdam barbam unius e senibus manu tetigisse. 7. Senex autem eius caput scipione eburneo ferit. 8. Tunc Gallus eum occidit; deinde ceteri senes in aedibus suis interfecti sunt.

25. Los gansos del Capitolio:

     1. Galli deinde constituerunt impetum in Capitolium nocte facere. 2. Nocte satis obscura, magno silentio in summum saxum pervenerunt. 3. Non solum custodes, sed etiam canes fefellerant. 4. Anseres vero fallere non potuerunt quibus, in summa inopia, Romani pepercerant, quia anseres Iunonis sacri erant. 5. Manlius eiusque comites, anserum clangore audito, arma ceperunt; Galli autem fuga salutem petiere. 6. Paulo post, a M. Furio Camillo, claro Romanorum duce, victi sunt. 7. Camillus, liberata patria, triumphans in Urbem intravit atque a militibus “pater patriae et conditor alter Urbis” appellatus est.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.