Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

VIII. LUCHA CONTRA VOLSCOS Y ECUOS: CORIOLANO Y CINCINATO

19. Héroe y traidor a su patria. Coriolano:

     1. Cn. Marcius, vir nobilis, Coriolanus dictus est quod Coriolos, Volscorum urbem, ceperat. 2. Vir ille non minus matris amore quam militari virtute laudes sibi paravit. 3. Semper volebat matri suae placere. 4. Qua cupiente, Volumniam uxorem duxit; in matris aedibus cum uxore habitabat. 5. Cum mater audiebat filium laudari aut coronam ei dari, tum putabat nullam mulierem ipsa beatiorem esse. 6. Militibus autem Coriolanus carus erat: egregium ducem eum habebant.

     7. Consul factus, magnam frumenti copiam, e Sicilia vectam, plebi fame oppressae dare noluit. 8. Qua de causa damnatus, ad Volscos, Romanorum hostes, in exsilium abire maluit eosque adversus Romanos concitavit. 9. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab Urbe lapidem castra posuit.

20. Triunfa el amor a la madre:

     1. Legati Roma ad Coriolanum missi sunt de pace, sed non secundum responsum retulerunt. 2. Sacerdotes quoque eum oraverunt, nec magis eius animum flectere potuerunt. 3. Et viri et mulieres propinquam ruinam exspectabant: omni spe ablata, illi arma parabant, hae per urbem territae errabant. 4. Tum Veturia, Coriolani mater, et Volumnia uxor, duos parvos filios secum trahens, castra hostium petiere. 5. Ubi Coriolanus matrem vidit: “O patria, inquit, vicisti iram meam matris meae precibus.” 6. Deinde castra movit et Volscorum exercitum ex agro Romano deduxit. 7. Dicunt Coriolanum postea a Volscis occisum esse, quia eorum causam prodiderat.

21. Del arado a la dictadura. Cincinato:

     1. Aequi Minucium consulem atque eius exercitum in castris oppugnabant. 2. Quod ubi primum Romae auditum est, maximus metus omnes invasit et senatus L. Quinctium Cincinnatum dictatorem fecit. 3. Ille, una imperii Romani spes, trans Tiberim agros suos colebat. 4. Ad quem missi legati arantem eum invenerunt. 5. Tum Quinctius iussit uxorem togam afferre, nam noluit senatus nuntios audire, nisi togatus. 6. Tunc legati, circum eum togatum stantes nuntiant Urbem in magno periculo esse atque eum dictatorem factum esse.

22. El general victorioso:

     1. Quinctius igitur Romam venit atque, antecedentibus lictoribus, domum ductus est. 2. Postero die, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit. 3. Tunc in urbem triumphans intravit. 4. Hostium duces ante currum ducti, militaria signa praelata sunt: in tota urbe laetitia erat maxima. 5. Quinctio autem imperare et triumphare minus gratum erat quam agros arare. 6. Itaque mox Urbem reliquit et ad boves suos libenter rediit.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.