VII.
LAS
LUCHAS
INTERIORES
18.
Retirada
de
la
plebe
y
embajada
de
Menenio
Agripa:
1. Menenius
Agrippa
pacem
inter
nobilitatem
plebemque
fecit.
2. Nam postquam ad plebem missus est, quae Urbem
reliquerat
et
in
Montem
Sacrum
se
contulerat,
nihil
aliud
atque
hoc
ei
narravit:
3.
“Olim
humani
artus
existimaverunt
ventrem
nimis
pigrum
esse.
4.
Itaque
manus
ad
os
cibum
non
iam
tulerunt
neque
os
accepit
datum
cibum,
nec
dentes
eum
confecerunt.
5.
Ventrem
quidem
punire
cupiebant,
sed
ipsis
quoque
vires
mox
defuerunt.
6.
Tum
intellexerunt
ventris
operam
esse
necessariam
et
cum
eo
pacem
fecerunt.
7.
Eodem
modo
patres
et
plebs
velut
unum
corpus
aut
simul
interibunt
aut
simul
valebunt.”
8. Qua
fabula
Menenius
Agrippa
hominum
mentes
flexit:
plebs
in
Urbem
rediit.
9.
Tum
tribuni
plebis
facti
sunt
qui
plebis
libertatem
adversus
nobilitatis
iniurias
defendebant.
|