Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XXV. BRUTO

80. Bruto:

    1. M. Brutus ex illa gente, quae Roma Tarquinios expulerat, natus erat. 2, Cum bello civili Pompeio adfuisset, tamen, victo Pompeio, a Caesare servatus atque praetor factus est. 3. Postea, cum Caesar, nimis superbus, senatum contemnere et fortasse regnum petere coepisset, populus vindicem libertatis quaerebat. 4. Scripserunt quidam in primi Bruti statua: “Utinam viveres”, deinde in ipsius Caesaris statua: “Brutus, quia reges expulit, primus consul factus est; hic, quia consules expulit, rex factus est.” 5. Scriptum quoque est in Bruti praetoris tribunali: “Dormis, Brute.”

81. Coraje de su mujer Porcia:

     1. M. Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem conspiravit. 2. Tunc Porcia, Bruti uxor, cultello tonsorio velut casu se ipsa vulneravit. 3. Porcia, propter eam rem a Bruto reprehensa, respondit: 4. “Non casu, mi Brute, sed sponte mea hoc vulnus mihi intuli, ut vulneris dolorem contemnere usu discerem. 5. Si enim interibis, ego tecum peribo.” 6. Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus sustulit et clamavit: “Utinam dignum tali coniuge me praebeam!”

82. Bruto, vencido por Antonio, se da muerte (42 a. C.):

    1. Interfecto Caesare, Antonius iram populi adversus Brutum eiusque socios incendit. 2. Itaque Brutus ad Macedoniam contendit ibique, apud urbem Philippos, cum Antonio et Octavio proelium commisit. 3. Victus in acie, collem nocte petiit; ibi ne in hostium manus veniret, suo ipsius iussu a comite quodam interfectus est. 4. Antonius, cum Brutum mortuum vidisset, eius corpus suo paludamento purpureo texit, ut in eo sepeliretur. 5. Octavius vero non tam humanus fuit: Bruti enim caput Romam ferri iussit, ut ante Caesaris statuam poneretur.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.