Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XXIV. CATÓN DE UTICA

78. Firmeza del niño Catón:

    1. M. Cato a pueritia egregiam virtutem ostendit. 2. Cum legati latini Romam venissent ut a Druso, Catonis avunculo, ius civitatis impetrarent, Catonem puerum frustra rogaverunt ut Latinos apud avunculum iuvaret. 3. Tunc Popedius, Latinorum princeps: “Nisi, inquit, legatis parebis, de altissima aedium parte te praecipitabo.” 4. Tamen metu pueri animum flectere non potuit. 5. Tunc Popedius clamavit: “Gaudeamus, Latini, hunc esse tam parvum; nam cum senator erit, nulla gens, Catone invito, ius civitatis impetrabit.”

79. Catón, adversario de César. Muerte voluntaria en Útica (46 a. C.):

    1. Cum Caesari consuli saepe obsisteret, ille tandem Catonem e curia trahi et in vincula coniici iussit. 2. At Cato, ad carcerem ductus, civibus suadebat ut consuli resisterent. 3. Cum eo procedebant multi senatores; quorum unus non dubitavit Caesari dicere: “Malo esse cum Catone in carcere quam tecum in curia.” 4. Pudore victus, Caesar unum e tribunis misit, ut Catonem liberaret.

     5. Postea Cato bello civili Pompeio adfuit, eoque occiso reliquas copias in Africam difficili itinere duxit. 6. Cum vero ei summum imperium a militibus offerretur, Scipioni, viro consulari, parere maluit. 7. Scipione victo, Uticam, Africae urbem, petivit, ubi ferro sibi ipse mortem attulit. 8. Caesar, audita Catonis morte, dixit neminem tantam gloriam meruisse: Catonis liberos eorumque fortunas servavit.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.