Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XXIII. JULIO CÉSAR

71. César víctima de Sila:

    1. C. Iulius Caesar, nobilissima familia natus, iam adulescens summa fuit virtute. 2. Corneliam uxorem duxerat, cuius pater erat Sullae inimicus. 3. Cum Sulla iussisset eum uxorem dimittere, Caesar tamen parere noluit. 4. Cum Sullae milites eum ad mortem quaererent, Caesar, mutata veste, ex Urbe exiit, et, quanquam aeger erat, diu latebris se tegere coactus est. 5. Sulla tandem, Caesaris amicorum precibus victus, adulescenti ignovit invitus: dixit enim multos in eo inesse Marios.

72. César y los piratas:

     1.Caesar, mortuo Sulla, Rhodum ire constituit, ubi arti dicendi studere cupiebat. 2. Sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta dies. 3. Cum autem eius familiares postulatam pecuniam piratis attulissent, ab istis in litore relictus est. 4. Caesar liberatus in urbem proximam Miletum statim properavit; inde, paratis navibus, adversus piratas celerrime navigavit. 5. Quorum classis partem delevit, partem cepit, ac de piratis captivis supplicium sumpsit.

73. La ambición de César:

     1. Iulius Caesar, cum quaestor fuit, in Hispaniam missus est; cumque pauperem quemdam Alpium vicum transiret, quem eius comites superbe contemnebant, Caesar dixit: “Utinam hic primus sim, potius quam Romae secundus!” 2. Cum vero in Hispania Alexandri Magni videret imaginem, lacrimas fudit. 3. Causam quaerentibus amicis: “Nonne, inquit, mihi idonea dolendi causa est, cum nihil memoria dignum gesserim, quanquam ea sum aetate, qua Alexander iam orbem terrarum ceperat?”

74. El consulado de César (59 a. C.):

    1.  Cum consul fuit, collega ei datus est M. Bibulus, cui lex agraria a Caesare lata non placebat. 2. Itaque Bibulus in forum venit ad legi obsistendum. 3. Tum magna fuit seditio: in caput Bibuli cophinus stercoris plenus coniectus est. 4. Tandem Bibulus, a Caesaris clien­tibus e foro expulsus, domi manere per reliquum anni tempus coactus est. 5. Ita quidam homines faceti iure dicere potuerunt: “Ea quae eo anno gesta sunt, non consulibus Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare acta sunt.”

75. La conquista de las Galias (58-51 a. C.):

    1.  Iulius Caesar, post consulatum, in Gallia provincia proconsul fuit. 2. Multa autem gessit novem annis quibus in imperio fuit: Galliam totam occupavit; Germanos primus Romanorum oppugnavit et magnis affecit cladibus; Britannos quoque vicit. 3. Quo in bello multa a Caesare egregia facta narrantur. 4. Cum exercitus salutem fuga peteret, Caesar e manu militis fugientis scutum eripuit et in primam aciem volans pugnam restituit. 5. In alio proelio, aquiliferum tergum vertentem ad pugnam reduxit, hostesque dextra manu ostendens: “Quo tu abis? Hic sunt milites quibuscum pugnamus.”

76. La guerra civil (50-45 a. C.):

     1. Caesar, qui in Gallia bellum conficiebat, constituit alterum consulatum petere, quanquam Roma aberat. 2. Quod ei a senatu, Pompeio auctore, est negatum. 3. Ea re commotus, in Italiam cum exercitu rediit, Romaque occupata, Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque fugerant. 4. Deinde, Caesar Thessaliam petiit, ubi Pompeianos apud Pharsalum vicit. 5. Pompeium ipsum, in Aegyptum fugientem, rex Ptolemaeus occidi iussit.

     6.  Deinde, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque, Mithri­datis filium, quattuor horis uno proelio superavit. 7. Quam victoriam celerrimam tribus verbis memoravit: “Veni, vidi, vici.” 8. Denique in Africa Scipionem et Iubam, in Hispania Pompeii ipsos liberos superavit. 9. Humana tamen fuit eius victoria, nam omnibus Pompeianis pepercit. 10. Cum in Urbem rediit, quinque triumphos egit.

77. De la dictadura a la muerte (Idus de marzo del 44):

    1.  Bellis civilibus confectis, Caesar, dictator in perpetuum factus, superbe agere coepit. 2. Senatum ad se venientem sedens excepit; cum M. Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes, et tunc in consulatu colleqa, coronam, insigne regum, in eius caput imponeret, non recusavit. 3. Itaque coniuratio a sexaginta viris, Cassio et Bruto ducibus, contra eum facta est. 4. Cum igitur Caesar Idibus Martiis in senatum venisset, coniurati eum sedentem circumvenerunt. 5. Unus ex iis ad eum accessit eique manum attulit. 6. Deinde Caesarem clamantem: “Vim quidem adhibes”, Cassius graviter vulnerat. 7. Paulo post, Caesar aliud vulnus accepit. 8. Cum M. Brutum, quem filium habebat, inter coniuratos vidisset, dixit: “Tu quoque, fili mi!” 9. Deinde, ubi animadvertit se circumventum esse undique, toga caput obvolvit, atque tribus et viginti vulneribus acceptis, ante Pompeii statuam cecidit.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.