Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XXI. POMPEYO

63. Pompeyo y Sila:

     1. Cn. Pompeius in civili bello, quod inter Sullam et Marium fuit, socius Sullae fuit. 2. Annos tres et viginti natus, exercitum comparavit, quo Sullae auxilium attulit. 3. Brevi enim tempore tres hostium exercitus aut cecidit aut cum suis iunxit. 4. Postea Pompeius in Siciliam it, eamque a Carbone, Sullae inimico occupatam, recepit. 5. Deinde, exercitu in Africam traiecto, Hiarbae, Numidiae regi, bellum intulit. 6. Intra dies quadraginta hostem oppressit Africamque subegit adu­lescens ille quattuor et viginti annos natus. 7. Tum litteras accepit, quibus Sulla eum iubebat exercitum dimittere, et cum una tantum legione novum ducem exspectare. 8. Id aegre tulit Pompeius; paruit tamen atque Romam rediit. 9. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo occurrit. 10. Sulla quoque eum benigne accepit et “Magnum” appellavit. 11. Pompeio tamen triumphum petenti restitit. 12. Qui magna audacla dixit plures solem orientem colere quam occidentem. 13. Quibus verbis Pompeius significabat Sullae potestatem minorem iam esse, ipsius vero crescere. 14. Tum Sulla iuvenis audaciam laudavit et dixit: “Trium­phet, triumphet.”

64. Pompeyo y los piratas (67 a. C.):

     1.  Quod in omnibus maribus multi piratae erant et quasdam etiam Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus eos missus est. 2. Nimiae viri potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in primis Q. Catulus. 3. Qui in contione dixerat esse quidem clarum virum Cn. Pompeium, sed non omnia esse uni tribuenda; addiderat etiam: “Si casu ille perierit, quis ei succedet?” 4. Tum clamavit tota contio: “Tu ipse, Q. Catule.” 5. Tam honorifico civium testimonio victus, Catulus e contione exiit. 6. Pompeius, navibus per omnes maris recessus positis, brevi tempore orbem terrarum ista peste liberavit. 7. Piratas captos in urbibus agrisque procul a mari collocavit. 8. Nihil celerius fuit hac victoria: nam ante quadragesimum diem piratae e toto mari pulsi sunt.

65. Guerra contra Mitrídates:

      1. Eo confecto bello, Cn. Pompeius Mithridati bellum intulit atque Asiam celeriter petiit. 2. Proelium statim cum rege committere cupiebat. 3. Mithridates autem diu nullam pugnandi facultatem dedit, nam in castris semper se continebat. 4. Quadam tamen nocte Pompeius pugnam commisit. 5. Luna Romanis utilis fuit: nam eam Romani a tergo habebant; itaque umbrae corporum, longe patentes, usque ad primos hostium ordines pertinebant. 6. Quae res milites regis fefellit: in umbras, non in Romanos tela coniiciebant. 7. Victus Mithridates in Pontum fugit. 8. Illic ipse Mithridatis filius, Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. 9. Tum Mithridates, de rebus suis desperans, venenum sumpsit. 10. Id autem vitam non abstulit, quia rex adversus venena multis medicaminibus corpus antea confirmaverat. 11. Tandem a milite Gallo suo iussu interfectus est.

66. Victoria sobre Tigranes. Guerra civil entre Pompeyo y César:

     1. Pompeius deinde Tigranem, Armeniae regem Mithridatisque socium, superavit. 2. Quem tamen benignis verbis excepit atque in regnum restituit, tam pulchrum esse existimans facere reges quam vincere. 3. Quibus rebus factis, in Italiam tandem rediit. 4. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu, tertium triumphum egit.

     5.  Tam clarus imperator vitam miserrime amisit. 6. Postea enim bellum civile coepit inter Pompeium et Caesarem. 7. Pompeius, relicta Urbe atque Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis. 8. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Alexandriae regem, fugere voluit sed ille Pompeium interfici iussit.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.