Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XX. SILA

60. Sila. Guerra contra Mitrídates:

     1. L. Cornelius Sulla, nobili genere natus, bello Iugurthino quaestor Marii fuit. 2. Antea se totum ludo et vino et voluptati dederat. 3. At postquam in Africam venit, fortem et peritum belli ducem se ostendit 4. Bello Cimbrico quoque, legatus consulis fuit et maxima virtute cum hostibus pugnavit. 5. Consul deinde factus, Mario in exsilium expulso, cum Mithridate bellum gessit. 6. Primum regis duces duabus proeliis superavit. 7. Deinde Asiam petiit Mithridatemque fudit. 8. Eum tamen non oppressit; maluit enim tunc pacem cum eo facere, quod celerrime Romam redire et Mario bellum inferre constituerat. 9. Mithridatem tamen a quibusdam provinciis, quas occupaverat, decedere coegit.

61. Las proscripciones:

     1. Tum Sulla cum exercitu suo Romam properavit, eosque qui Mario favebant omnes superavit. 2. Nihil eius victoria fuit crudelius, 3. Sulla, dictator factus, tabulam proscriptionis proposuit, ubi scripta erant nomina eorum qui occidendi erant. 4. Quod omnes eius saevitias vehementissime vituperabant, postridie plura etiam nomina addidit. 5. Ingens fuit caesorum multitudo.

     6. Avaritia etiam saevitiae causa fuit, multoque plures propter divitias quam propter victoris odium necati sunt. 7. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro albano erat, videns suum quoque nomen propositum: 8. “Vae, inquit, misero mihi; fundus albanus mihi nocet.”

62. Abdicación y muerte de Sila (78 a. C.):

     1. Superatis et expulsis inimicorum partibus, Sulla “felicem” sese appellavit. 2. Geminis ex eius uxore natis, voluit puerum “Faustum”, puellam “Faustam” appellari. 3. Tum dictaturam repente deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro solus ambulavit. 4. Mirabile erat populo eum privatum videre, cui maxima potestas fuerat, qui tot cives occiderat. 5. Unus tantum adulescens eum reprehendere non dubitavit, eique domum redeunti maledixit. 6. Cuius verba Sulla aequo animo tulit; sed domum intrans dixit: 7. “Propter eum adulescentem, nemo postea tam magnum imperium deponet.” 8. Sulla deinde in Campaniae villa mansit, ubi procul a republica vitam egit. 9. In eadem villa, is vir ingentis animi, voluptatum cupidus, sed qloriae cupidior, interiit. 10. Ea, quae ante victoriam suam fecit, sunt quidem laudanda; ea vero quae postea fecit, nunquam satis vituperari poterunt.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.