Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

II. EL REINO DE RÓMULO

3. El rapto de las Sabinas:

     1. Romulus urbem quidem condiderat, sed deerant incolae. 2. Erat autem in Capitolio locus quem Romulus asylum fecit. 3. Eo statim latronum pastorumque multitudo convenit. 4. Tamen neque ipsi Romulo neque populo erant uxores. Itaque ad propinquas gentes legatos miserunt qui ab eis mulieres petiverunt. 6. Legati vero non benigne accepti sunt: omnes finitimi ridentes responderunt: 7. “Cur non mulieribus quoque asylum aperuistis?” 8. Quibus verbis iratus, Romulus hanc fraudem invenit: ludos Romae parat, finitimosque ad eos vocat. 9. Sabini, novam urbem videre cupientes, cum liberis et uxoribus suis Romam convenerunt. 10. Ubi ludorum tempus venit omniumque oculi ad eos versi sunt, Sabinorum virgines a iuvenibus Romanis repente raptae sunt.

4. La traición de Tarpeya:

1. Sabini, propter virgines raptas irati, cum Romanis proelium committere constituerunt. 2. Ad Urbem procedebant cum Tarpeiam virginem invenerunt, cuius pater arci Romanae praeerat. 3. Titus Tatius, Sabinorum dux, virgini haec dixit: 4. “Nonne exercitum meum in Capitolium ducere potes? 5. Tum id donum tibi dabo quod cupis.” 6. Quae id petiit “quod Sabini in sinistris manibus habebant”: militum anulos et armillas ex auro sperabat. 7. Tarpeia hostes in arcem duxit et praemium suum a Tatio petiit. 8. Sed repente Tatius eam scutis opptimi iussit: nam Sanini scuta quoque in sinistris manibus habebant. 9. Sic puella impiae proditionis poenas statim dedit et misere periit.

5. Rómulo, vencedor de los Sabinos:

     1. Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco, ubi nunc est forum Romanum, pugnam commisit. 2. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, Hostilius nomine, cecidit. 3. Cuius morte territi Romani iam fugiebant. 4. Sabini autem clamabant: “Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. 5. Nunc sciunt non idem esse virgines rapere atque cum viris pugnare.” 6. Tunc Romulus arma ad caelum sustulit Iovique templum vovit; exercitus, aut forte, aut Iovis auxilio, restitit. 7. Repente raptae mulieres inter tela volantia ad patrum et virorum pedes se iece­runt. 8. Quarum precibus pax inter Romanos et Sabinos facta est.

6. Desaparición misteriosa y apoteosis de Rómulo:

     1. Tum Romulus Sabinos in urbem accepit. 2. Centum viros delegit, quorum consilia in omnibus rebus audire voluit. 3. Illi viri senatores vocati sunt, quod plerique senes erant. 4. Deinde tres equitum centurias instituit. 5. Quibus rebus factis, Romulus exercitum lustrabat cum repente facta est tempestas cum magno fragore et fulguribus, statimque Romulus ab oculis sublatus est. 6. Eum ad deos abiisse populus credidit; cui rei fidem fecit Proculus, vir nobilis. 7. Seditione enim inter senatores et plebem facta, in contionem processit. 8. “Ego, inquit, Romulum deo similem in caelo vidi. 9. Iussit nos in pace vivere et fortes esse.” 10. Ita Romulus pro deo cultus est et Quirinus est appellatus.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.