Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XVI. CATÓN EL CENSOR

49. Catón el Censor, defensor de las viejas tradiciones romanas:

     1. Marcus Parcius Cato, quanquam in Scipionis exercitu fuerat, tamen eum non amabat. 2. Existimabat enim Scipionem, litteris et artibus et luxuriae nimis studentem, maiorum mores contemnere. 3. Mulierum quoque luxuriam Cato vituperabat. 4. Secundo bello punico, Oppius, tribunus plebis, de mulierum luxuria legem tulerat. 5. Ea lex vetabat mulieres Romanas plus quam semunciam auri habere, aut iuncto vehiculo per Urbem ire. 6. Post autem bellum, iratae matres­familias ad forum convenerunt: a senatu legis abrogationem postulabant. 7. Cato acriter restitit, sed frustra. 8. Senatus enim legem tandem sustulit. 9. Mulierum Romanarum laetitia magna fuit.

50. «Delenda est Carthago»:

      1. Cato iam senex volebat Romanos Carthaginem delere. 2. Dice­bat enim: “Dum Carthago potens est, Roma salva esse non potest.” 3. Itaque, quoties de aliqua re sententiam in senatu dixerat, semper addebat: “Delenda est Carthago.” 4. Tandem in senatum ficum praecocem intulit. 5. Postquam omnes senatores eius pulchritudinem laudaverunt, Cato ab eis quaesivit: “Quando eam ficum ex arbore lectam esse putatis?” 6. Omnes responderunt ficum recentem esse. 7. “Aliquis, inquit, eam abhinc tres dies Carthagine legit; tam propinquus est hostis!” 8. Ea res senatores vehementer movit; Itaque Romani novum bellum Carthaginiensibus intulerunt.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.