Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XIV. LA SEGUNDA GUERRA PÚNICA

36. Difícil avance a través de los Alpes:

    1. Hannibal magnis itineribus ad Alpes pervenerat. 2. Primi ibant elephanti et equites, ipse post cum peditibus procedebat. 3. Mox alti montes et nives caelo mixtae et intonsi eius regionis homines Hannibalis milites terruerunt. 4. Aliquando incolae adversus Poenos impetus faciebant aut saxa ingentia de altioribus locis in eos coniiciebant. 5. Eo tempore elephanti Poenis profuerunt: nam incolae tam immanibus animalibus, quae nunquam antea viderant, territi sunt. 6. Nono die in Alpium iugum perventum est. 7. Tum Hannibal imperavit ut militibus labore pugnaque defessis aliqua quies daretur. 8. Agmina ibi constiterunt castraque in iugo posita sunt.

27. A la vista de la llanura del Po:

    1. Omnia loca alta nive tecta erant, cum Hannibal iussit prima luce castra moveri. 2. Milites inviti paruerunt, atque de sua fortuna desperanfes pigerrime procedebant. 3. Tum Hannibal iussit agmen in promun­turio quodam consistere. 4. Ipse Italiae campos, longe et late patentes, militibus ostendit, eorumque animos his verbis confirmavit: 5. “Nunc moenia non Italiae solum, sed etiam urbis Romae transitis. 6. Mox non iam per asperos montes, sed per campos iter facietis. 7. Paucis proeliis caput Italiae in manu ac potestate habebitis.”

38. El descenso hacia Italia:

    1. Deinde agmen difficilibus itineribus de montibus descendere coepit. 2. Mox autem ingentia saxa agmen consistere coegerunt. 3. Cum in eo loco non alia via esset per montes, Hannibal militibus imperavit ut saxa caederent. 4. Itaque milites in saxis multas arbores sectas posuerunt eisque ignem intulerunt. 5. Deinde in ardentia saxa magnam aceti copiam fuderunt. 6. Tum saxa, calore et aceto putrefacta, ferro fregerunt viamque agmini aperuerunt. 7. Tandem Poeni, fame et laboribus oppressi, in iucundiora loca descenderunt, ubi hominibus defessis aliqua quies data est.

39. La más grande derrota de la historia romana (216 a. C.)

    1. Hannibal in Apuliam pervenerat. 2. Duo consules, L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro, adversus eum missi sunt atque apud Cannas castra posuerunt. 3. L. Aemilius Paulus nolebat proelium committere in eo loco, Poenorum equitatui idoneo. 4. Varro autem, invito collega, aciem instruxit signumque pugnae dedit. 5. Legiones Romanae victae et caesae sunt: nunquam populus Romanus tam ingentem cladem acceperat.

     6. L. Aemilius Paulus ipse, in prima acie pugnans, vulneratus cecidit. 7. Tribunus quidam militum, cum eum humi videret: “Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili.” 8. “Tu potius, respondit ille, abi; mone senatores ut Urbem ante hostium adventum praesidiis muniant. 9. Ego inter milites meos mortem exspectabo.” 10. Eius vero collega cum paucis equitibus fugere potuit.

40. Tras la batalla, Aníbal vacila:

     1. Hannibali victori ceteri duces gratulationem faciebant suadebantque ut quietem ipse sumeret et militibus quoque daret. 2. Unus tamen ex eius familiaribus, Maharbal, Hannibalem monuit ut statim Romam peteret. 3. Cum autem Hannibal illud consilium non probaret, Maharbal dixit: 4. “Vincere scis, Hannibal, sed fructum e victoria capere nescis.” 5. Dicunt huius diei moram Urbem imperiumque servavisse. 6. Postero die, prima luce, Poeni e castris suis exierunt ut hostium spolia colligerent. 7. Tradunt Poenos tres anulorum modios ab interfectis equitibus et senatoribus abstulisse et Carthaginem misisse. 8. Deinde Hannibal Campaniam petiit, ubi “deliciae Capuae exercitus virtuti maxime nocuerunt.

41. P. Cornelio Escipión, procónsul con 24 años (211 a. C.):

     1. Romani iam duas clades in Hispania acceperant. 2. Occisis autem ibi duobus imperatoribus, exercitum augere eoque proconsulem mittere constituerunt. 3. Populus in campo Martio comitia habuit. 4. Cum autem nemo illud imperium suscipere vellet, repente P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti tantum annos natus, dixit se petere. 5. In quem omnium ora versa sunt. 6. Deinde universi Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt. 7. Paucis post diebus, Scipio contionem habuit et magno animo disseruit de bello quod gerere volebat. 8. Ita Romanos cura liberavit eisque spem reddidit.

42. Hábil política de Escipión en España (211-206 a. C.):

      1. Brevi tempore, Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. 2. Omnem praedam militibus concessit; captivos Poenos vendidit, Hispanos vero sine pretio domum dimisit. 3. Cum Scipio erga Hispanos se clementer gereret, multitudo regem eum appellavit. 4. At Scipio respondit 5. “Nomen imperatoris, quo milites mei me appellant, mihi maximum est; regis nomen Romanis intolerabile est. 6. Itaque vos oro ne regem me nominetis.” 7. Laudaverunt etiam Barbari magnitudinem animi qua Scipio id contemnebat quod ceteri cupiunt.

43. Escipión establece hábilmente alianzas en África:

     1. Scipio, capta Hispania, cum iam bellum in ipsam Africam inferre vellet, existimavit animos regum et gentium Africae primum conciliari posse. 2. Syphacem, opulentissimum Maurorum regem, primum tentare constituit. 3. Itaque legatum cum donis ad eum misit. 4. Syphax Romanorum amicitiam non recusavit, sed cum ipso duce Romano societatem facere voluit. 5. Scipio igitur in Africam venit. 6. Eodem tempore, Hasdrubal quidam Carthaginiensis ad eumdem portum ac Scipio forte navigavit, ut Syphacis amicitiam societatemque postularet. 7. Romanorum imperator et Poenorum dux, a rege benigne accepti, ad convivium simul vocati sunt. 8. Scipio autem non Syphacem solum, sed etiam hostem Hasdrubalem sibi conciliavit. 9. Tunc Scipio, societate cum Syphace facta, in Hispaniam ad exercitum rediit.

44. Escipión desembarca en África:

     1. Scipio e Sicilia ad Africam magna classe contendit. 2. Naves celeriter processerunt ac brevi tempore haud procul ab Africae litore fuerunt. 3. Postquam copiae de navibus exierunt, Scipio in proximis collibus castra posuit. 4. Tradunt aliquos hostium speculatores in castris captos esse. 5. Quos ad se adductos Scipio non damnavit, sed monuit ut Romanorum exercitus opesque inviserent. 6. Quo facto, eos in Poenorum castra dimisit.

45. Fidelidad de Masinisa, traición de Sifax:

     1. Scipioni, in Africam venienti, Masinissa se iunxit cum equitibus suis. 2. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. 3. Hasdrubal, Poenorum dux, et Syphax cum Scipione proelium iam committere volebant, cum Scipio eorum castra nocte occupavit. 4. Syphax ipse captus ad Scipionem ductus est. 5. Ubi in castra Romana intravit, eius fortuna omnium misericordiam movit. 6. Scipio regem ceterosque captivos Romam misit.7. Masinissae autem, qui Romanis auxilium praebuerat, coronam auream dedit.

46. Escipión y Aníbal frente a frente en Zama (202 a. C.):

     1. Hac clade Carthaginienses territi Hannibalem ex Italia redire iussere. 2. Tunc Hannibal lacrimas non tenere potuit. 3. Paruit tamen atque in Africam rediit. 4. Postquam Zamam venit (ea urbs non longe a Carthagine abest), a Scipione petiit ut colloquium haberent. 5. Dies locusque colloquio constituuntur. 6. Cum vero eorum sententiae de pacis condicionibus differrent, proelium postero die commissum est. 7. Carthaginiensibus victis, Hannibal cum quattuor tantum equitibus fugit.

47. La paz impuesta a Cartago:

     1. Tunc Carthaginienses ad Scipionem triginta legatos miserunt, ut a Romanis pacem peterent. 2. Victis leges imposuit Scipio. 3. Legati, cum nullam pacis condicionem recusarent, Romam missi sunt. 4. lbi ea, quae a Scipione imposita erant, senatus populique Romani auctoritate confirmata sunt. 5. Scipio autem, pace terra marique facta, exercitum suum in naves imposuit Romamque rediit. 6. Cum in Urbem intraret, ab ingenti civium multitudine acceptus est, et propter claram victoriam suam “Africanus” appellatus est.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.