Chatea en latín

en culturaclasica.com
en toda la Web

LHOMOND: “DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE”  

XIII. LA PRIMERA GUERRA PÚNICA

32. Victoria naval de C. Duilio (260 a. C.):

     1. C. Dullius Poenos navali proelio primus vicit. 2. Qui, quod viderat Poenorum naves celeriores esse navibus Romanis, iussit nautas facere manus ferreas, corvos vocatas. 3. Quibus corvis Romani hostium naves arripiebant; deinde, ponte facto, eorum naves invadebant et gladio velut in proelio terrestri pugnabant. 4. Itaque Romani, qui fortiores erant, facile victores fuerunt. 5. In illa pugna tri­ginta hostium naves captae sunt, tredecim deletae.

     6. Duilius Romam victor rediit et primus navalem triumphum egit. 7. Nulla victoria Romanis gratior fuit, quod non solum terra sed etiam mari potentissimi fuerant. 8. Itaque in honorem Duilii in foro posita est columna, navium rostris ornata. 9. Quae columna rostrata vocata est.

33. La guerra se traslada a África. Régulo:

    1. Regulus, propter res bene gestas, imperator factus est. 2. Eodem autem tempore, villicus eius periit ac servus simul fugit, instrumento rustico ablato. 3. Tum Regulus petivit ut Romani alium imperatorem in Africam mitterent. 4. Timebat enim ne, parvo agro deserto, uxor et liberi in inopia viverent. 5. Senatus constituit Regulum ista cura liberare. 6. Itaque ea quae Regulus amiserat publica pecunia ei reddi iussit. 7. Quibus rebus a senatu decretis, Regulus Africam petiit ibique nonnullis proeliis Carthaginiensium opes fregit. 8. Illi, de victoria desperantes, a Romanis pacem petiere. 9. Cum autem Regulus nollet eam nisi duris­simis condicionibus dare, Carthaginienses a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

34. El juramento de Régulo:

    1. Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est. 2. Duo tantum milia hominum ex omni exercitu Romano superfuerunt. 3. Regulus ipse captus et in vincula coniectus est. 4. Deinde ab ipsis hostibus Romam missus est, ut de permutatione captivorum cum senatu ageret. 5. Regulus his verbis fidem Carthaginiensibus dederat: 6. “Nisi Romani captivos vobis reddiderint, ego ipse Carthaginem redibo in servitutem.” 7. Postquam Regulus Romam venit, senatui suasit ne captivos Poenis redderet. 8. “Nolite, inquit, vitae meae parcere: ego enim iam confectus sum senectute, captivi autem validi iuvenes sunt et boni duces.” 9. Cuius auctoritas valuit et captivi Romae retenti sunt.

     10. Deinde Regulus, cum propinqui et amici ei persuadere vellent ut Romae maneret, tamen Carthaginem rediit. 11. Nam quanquam sciebat hostes saevos esse, tamen fidem servare voluit. 12. Carthaginienses crudelissimis suppliciis eum necaverunt.

35. Fin de la primera guerra púnica:

    1. C. Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. 2. Ei nuntiatum erat maximam Poenorum classem ex Africa ad Siciliam properare. 3. Erant autem plurimae naves, commeatum vehentes ad eum exercitum, cui in Sicilia praeerat Hamilcar. 4. Lutatius, cum classis adventum exspectare nollet, constituit pugnam cum Poenorum classe prope Aegates insulas committere. 5. Nec longa fuit pugna: Carthaginiensium naves, oneribus suis impeditae, aut captae aut deletae sunt. 6. Tum Poeni victi pacem postulaverunt. 7. Quae eis hac condicione concessa est: coacti sunt de omnibus insulis, quae sunt inter Italiam et Africam, decedere certumque vectigal per viginti annos populo Romano pendere.


quienes somos colaborar publicidad estadísticas contactar

©Agamador & Tiresias. 1999-2002. Todos los derechos reservados. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.