Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

VERBA RIDENTIA

Chommoda dicebat si quando commoda uellet dicere, et insidias  Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poteret dixerat hinsidias. Credo sic mater, sic auunculus eius, sic maternus auus dixerat atque auia.

Misso hoc in Syriam, requierant omnibus aures: audiebant eadem haec leniter et leuiter, nec sibi post illa metuebant talia uerba, cum subito afferetur nuntius horribilis: Ionius fluctus, postquam illic Arrius isset, noniam Ionios esset sed Hionios.

(Catullus)

Quondam homo ebrius quidam in uia cecidit atque grauiter ictu uulneratus est. Cum deinde domum delatus est, uxor, ubi primum medicum uidit, eum interrogauit num maritus in discrimine uitae esset. Medicus, homo in arte suo excellens, postquam accurate hominem inspexit, uxori respondit: “Plane mortuus est. Mox poteris corpus eius in rogum imponere”. Cum haec uerba audiuisset maritus, qui nondum mortuus erat, dixit uoce supplici: “Nolite me cremare uiuum, exspectate dum moriar” “Tace” inquit uxor, “num te scire plus quam medicus exsistimas?

Dicitur matrem tuam mala burra esse.

Lucius Aemilius Lucii Filius Imperator decreuit ut qui Hastensium seruei in turri Lascutana habitarent liberi essent. Agrum oppidumque quod ea tempestate possedissent item possidere habereque iussit, dum populus senatusque Romanus uellet. Actum in castris ante diem XII Kalendas Februarias.

L.AIMILIVS·L·F·INPEIRATOR·DECREIVIT·VTEI·QVEI·HASTENSIVM·SERVEI·

IN·TVRRI·LASCVTANA·HABITARENT·LEIBEREI·ESSENT·AGRVM·

OPPIDVMQVE·QVOD·EA·TEMPESTATE·POSEDISENT·ITEM·

POSSIDERE·HABEREQVE·IOVSIT·DVM·POPLVS·SENATVSQVE·

ROMANVS·VELLET·ACT·IN·CASTREIS·AD·XII·K·FEBR· 


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.