Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
SATYRICON
Molestus
fuit, Philerosque proclamavit: vivorum meminerimus. ille habet quod sibi
debebatur: honeste vixit, honeste obiit; quid habet
quod queratur? ab asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore
mordicus tollere. itaque crevit, quid quid crevit, tanquam favus. puto
mehercules illum reliquisse solida
centum et omnia in nummis habuit. de re tamen ego verum dicam, qui linguam
caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non homo. frater eius
fortis fuit, amicus amico, manu uncta, plena mensa. et inter initia malam parram
pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia: vendidit enim vinum ,
quantum ipse voluit. et quod illius mentum sustulit: hereditatem accepit, ex qua
plus involavit, quam illi relictum est. et ille stips, dum fratri suo irascitur,
nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. longe dederunt; numquam autem
recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians. tamen verum quod frunitus
est, quam diu vixit... cui datum est, non cui destinatum. plane Fortunae filius,
in manu illius plumbum aurum fiebat. facile est autem, ubi omnia quadrata
currunt. et quot putas illum annos secum tulisse? septuaginta et supra. sed
corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus. noveram hominem
olim colionum; et adhuc salax erat.
non omnis minervae homo. nec improbo; hoc solum enim secum tulit.
Haec
Phileros dixit, illa Ganymedes: narrat is
quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat quid annona
mordet. non mehercules hodie buccam panis invenire
potui. et quomodo siccitas perseverant! iam annum “Esurio” fui. aediles,
male eveniat, qui cum pistoribus colludunt; serva me, servabo te. itaque populus
minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. o si
haberemus illos leones , quos ego hic inveni, cum primum ex Asia veni. illud
erat vivere. si milia, si cilia! interiores et larvas sic
istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. sed memini
Safinium: tunc habitatbat ad arcum veterem, me puero: piper, non homo. is
quacumque ibat, terram adurebat. sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo
audacter posses in tenebris micare. in curia autem quomodo singulos pilabat! nec
scemas loquebatur sed directum. cum ageret porro in foro, sic illius vox
crescebat tanquam tuba. nec sudavit unquam nec expuit; puto enim nescio quid
Asiadis habuisse. et quam benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam
unus de nobis. itaque illo annona pro luto erat.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |