Per decem annos Graeci cum Troianis pugnaverunt quia Paris, filius Troianorum
regis, rapuerat Helenam, uxorem Menelai, rex Spartanorum. Graeci Troiam saepe
oppugnaverant, sed oppidum expugnare non potuerant. Graeci magnum equum ligneum
fecerunt. Multi viri armati intus latebant. Equus ante portas Troiae collocatus
est, sicut donum deae Minervae. Graeci autem deponere arma simulaverunt atque in insulam
Tenedum, proximam Troiae, navigaverunt.
Dei inmortales Troianos deseruerant. Troiani, igitur, crediderunt dolis
Graecorum. Moenia aperuerunt atque magnus equus intra moenia acceptus est. Noctu Graeci in equo occultati liberati
sunt. Socii eorum redierunt atque Troiam incenderunt.
Iam tota urbs flagrabat. Iuppiter pium Aeneam monuit: Salutem quaere,
fuge, et Penates Troiae in alienas terras porta. Aeneas imperio Iovis paruit et suos deosque Penates in naves
imposuit.
Venti ad insulam Delum naves gesserunt, ubi deus Apollo semper cultus erat pie. Aeneas enim consulere potuit deum. Aeneas tremens hanc vocem Apollinis
audivit: Navigate in Italiam ibique novas sedes quaerite. Multos labores vobis Iuno
imponet, sed
Venus, mater tua, numquam vos deseret. Troiani, ita confirmati, rursus mare
petierunt. Post longos errores pervenerunt in Italiam. Prima castra in Latio posita
sunt. Ibi regnabat Latinus et incolebant Latini.
Aeneas et Troiani praedam ex agris latinis capiebant. Latinus rex cum armatis
concurrit. Instructae erant acies. Priusquam signa proelii darent, Latinus Aeneam vocavit ad
conloquium. Latinus Aeneam rogavit: unde venitis?, cur domo
discessistis?,
cur Latium quaesivistis? Aeneas Latinum non celavit originem divinam atque fugam ex Troia
incensa.
Latinus ab Aenea captus est non armis sed nobili genere et animi magnitudine. Itaque pacem atque amicitiam compararunt. Aeneas apud Latinum fuit in hospitio. Lavinia, filia Latini, data est Aeneae in matrimonium.
Troiani oppidum condunt; Aeneas a nomine uxoris oppidum novum Lavinium appellat. Ex novo matrimonio filius fuit. Filium Ascanium
appellaverunt.
Lavinia, ante adventum Aeneae, Turno desponsa erat. Turnus, iratus, Aeneae Latinoque bellum gessit. Turnus ab Aenea victus est. Post mortem Aeneae Ascanius novam urbem sub Albano monte condidit.
Nova urbs appellata est Alba Longa.
Ascanii progenies multos annos Albae regnavit. Proca rex Numitorem atque Amulium procreavit. Numitori, primogenito, regnum dedit. Sed Amulius, avidus regni, Numitorem e regno pepulit. Praeterea stirpem virilem fratris interfecit. Rheam Silviam,
Numitoris filiam, vestalem designavit. Vestales virgines erant; proinde filios non habebant. Sed Rhea Silvia gemelam prolem e Marte genuit. Amulius iratus Rheam punivit ac iussit proicere pueros in Tiberim. Aqua autem fluctuans pueros in sicco
destituit. Lupa puerilem vagitum sensit, ex montibus decurrit ac pueris mammas praebuit. Deinde pastor Faustulus infantes invenit, secum duxit et educavit.
Pueri appellati sunt Romulus et Remus. Remus, adulescens, captus est. Tum Faustulus veritatem Romulo enarravit. Romulus Remun liberavit. Amulius interfectus est et Numitor in regno repositus. Deinde Romulus novam urbem, Romam, condidit.
Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat: deerant incolae. Erat in proximo lucus; hunc asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque confugerunt.
Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, ut societates connubium peterent. Nusquam benigne legatio audita est; ludibrium etiam additum est: quidni feminis quoque asylum aperuisti? Id enim compar foret connubium.
Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat. Multi convenerunt, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, cum signum a Romulo datum esset, virgenes raptae sunt et haec fuit statim causa
bellorum.
Adaptado de: TITO LIVIO, Ab urbe
condita. |