Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
VRBS TRIA FERE MILIA ANNORVM HABETRoma
est caput Italiae, etiam Roma aeterna appellatur. Hodie per vias Romae migrans
Colosseum et multas ruinas videre potes, quae urbem antiquam commemorant.
Potesne cogitare Romam antiquam tam vivacem fuisse quam Romam nostri saeculi?
Visne detegere, quomodo Romani antiqui vitam egerint aetate Christi?
Regebantur ab imperatoribus.
Omnibus terris ad Mare Nostrum
sitis imperabant. Hodie quoque multa vestigia monumentorum Romanorum reperire
potes velut Augustae Treverorum, Coloniae, Brigantiae ad Lacum Brigantinum sitae,
Augustae Rauricae ad Rhenum superiorem sitae, Aventici in capit
Helvetiorum. |
NIHIL
NISI TVMVLTVS IN VRBE Noctu
audis plaustra in viis et aurigarum maledicta. Interdiu multitudo hominum te
promovet, tibique ex fenestris caenum in caput iactatur. Itaque
homines divites saepe lectica portantur. Quot incolae vicos plebis inhabitant!
Itaque insulae construebatur plus quam octo cenaculorum, sed tam fragiles, ut
nonnumquam corruerent! Incendia
quoque frequentia et horribilia imminent. Vrbs etiam multos peregrinos invitat:
argentarios, negotiatores, philosophos, artifices. Roma dives est, tabernae
copiarum plenae sunt, omnia suppetunt. Monumenta urbis splendida sunt! |
ROMANVS DIVES IN DOMO SVO Quomodo
Romanus diem agit? Prima luce
surgit, paucum panem et caseum edit. Deinde patronus clientibus pecuniam
cottidianam et aliquid cibi praebet. Patronus servos possidet, qui domo vel
negotiis occupati sunt. Post meridiem Romani
cenant; divites saepe familiares et amicos invitant. In triclinio accubantes
digitis cenant – semper “ab ovo usque ad malum”. Nonnumquam cibos
extraordinarios edunt, velut glires, sumen, phoenicopterum. Omnes fere cibos
condiunt liquore salso, quem herbis, piscibus, vino malorum fabricant et
“garum” vel “liquamen” appellant. Romani pauperes pane, olivis, uvis,
melle contenti sunt; saccharon ignotum
est. Raro carnem edunt. Nocte appropinquante omnes cubitum eunt, quod nihil nisi
lucernas olearias habent ad illuminandum. In domibus balnea rara sunt. Romani
aqua frigida se lavant sine “sapone”. Servi
tunica ussi sunt. Cives Romani togam supra tunicam habent. Pueri civium bulla aurea circum collum ornati sunt. |
SCHOLA
ETIAM LVDVS APPELLATVR! Pueri puellaeque septem ad quindecim annorum prima luce scholam petunt. Servus, qui paedagogus appellatur, eos comitatur eorumque tabellas ceratas stilosque portat, quibus scribunt. Magister saepe Graecus est. Paucos discipulos docet, pigros virga punit. Parentes magistro pecuniam dant. In schola, quae apud graecos “gimnasium” appellatur, discipuli arte legendi, scribendi, computandi docentur. Discunt praecipue recitando et repetendo. Sed pueri puellaeque Romani etiam ludunt: trocho, turbine, pupis ceratis fictilibusque. Sibi excogitant ludos velut pilarum aut alearum. |
FORVM ROMANVM Multa monumenta exstant: templa, arcus triumphales, basilicae. Usque ad C. Iulii Caesaris mortem omnia privata ac publica negotia ibi agebantur. Ibi oratores et candidati orationes habebant, populus leges ferebat, de re publica disputabat. Imperatores Romani nova fora construxerunt. Sed haec “Fora Imperialia” noniam publica erant. |
THERMAE, DELICIAE ROMANORVM Cottidie
fere post meridiem Romani thermas adeunt, balnea publica. Ibi lavantur, corpora
exercent, garriunt. Aditus parvo constat. Aqua quattuordecim aquaeductibus Romam
ducitur in omnes fontes viarum, in latrinas publicas, in thermas, in domos ac
hortos. In cenaculis domorum privatarum aqua viva non est. Plebei Romani ad
fontes viarum amphoras aqua implere debent. Nihilo-minus
Romani aquam in cisternis collectam praeferunt. |
QVOMODO TANTAE VRBI CIBVS PARATVR? Plurimae merces per mare ex omnibus orbis partibus Romam perveniunt. Naves quaedam ingentes sunt: repertae sunt naves fractae decem milibus amphorum completae! Etiam obelisci ex Aegypto navibus immensis in Italiam transportantur. Ostia portus Romae est. Cum navis oneraria appellitur, onus nave fluviatili adverso Tiberi in horrea urbis transfertur. Nonnumquam frumentum Gallicum, Aegypticum, Sicilense gratis populo praebatur. |
RVRI MVLTI HOMINES NEGOTIOSI SVNT Servi laborantes pro patrono Romano, sed etiam agricolae agros manibus suis colentes. Vinum colendum est, olivae legendae et premendae sunt. Hodie quoque pars agrorum frugiferorum “bella Campania” appellantur! Romani enim multo oleo utuntur: butyro carent et lucernas oleo implent. Magnas greges caprarum et ovium educunt. Terram aratro arant, quod in hamo ligneo consistit, qui a duobus bobus trahitur. Villas magnificas inter vineas et cyparissos sitas adeunt, ut se reficiant ab urbis tumultu. |
PANEM ET CIRCENSES Panem et
circenses populus Romanus ab imperatore postulat. Itaque imperator cives
persaepe ad ludos invitat. Ludi circenses in Circo Maximo dantur. Aurigae equos
currentes septies circum metas agitant. Metae valde periculosae sunt: nonnumquam
quadrigae prope metam naufragant. Romae sumus in Circo Maximo. Supra circum
aedificia Palatini collis sita sunt, ex quibus familia imperatoria ludos
observat. Plus quam centum
milia hominum ludis circensibus adsunt! Vno die usque ad centum cursus in circi
spectare licet! Etiam multi spectatores certant pignore! Omnia spectacula gratis
sunt; nonnumquam spectatoribus etiam panis praebetur. |
IN
AMPHITHEATRO MVNERA GLADIATORIA ET VENATIONES DANTVR Maximum
amphitheatrum est Colosseum, quod quinquaginta milia hominum brevi tempore per
LXVI aditus intrare possunt – sine tumultu!
Rete arenam circumdat, ne bestiae in multitudinem saltent. Tamen
dominae, pueri puellaeque, servi in superioribus partibus sedent. Vela lintea
spectatores a sole protegunt; CCXL malis fixa sunt. In amphitheatro nonnumquam etiam naumachiae dantur, pugnae
navales: in arena inundata naves verae pugnant! Prope
Colosseum gladiatores exercentur in amphitheatro parvo. Hunc locum, qui Locus
Magnus appellatur, hodie quoque Romae videre licet. |
MVNERA
GLADIATORIA A SOLE ORIENTE VSQVE AD SOLEM OCCIDENTEM NON CESANT! Gladiatores ex officio pugnant; plerumque servi sunt vel voluntarii, qui praemiis attrahuntur. Raro sunt homines scelesti ad ludos damnati. Gladiatores fuscinis et sagittis pantheras temptant. Nonnuqmuam ursus bisonem petit, elephantus rhinozerontem. Erat “ericium” quo gladiatores se reciperent potuisse. Crudelissima autem sunt munera gladiatorium inter se pugnantium. Spectatores sanguinis cupidi gladiatores saepe provocant: “Verbera!””Iugula!”( id est: neca ) vel: “Hoc habet!” |
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |