Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
HORATII
CARMEN SAECVLARE
Phoebe
siluarumque potens Diana,
lucidum
caeli decus, o colendi
semper
et culti, date quae precamur
tempore
sacro,
quo
Sibyllini monuere uersus
uirgines
lectas puerosque castos
dis,
quibus septem placuere colles,
dicere
carmen.
Alme
Sol, curru nitido diem qui
promis
et celas aliusque et idem
nasceris,
possis nihil urbe Roma
uisere
maius.
Rite
maturos aperire partus
lenis,
Ilithyia, tuere matres,
siue
tu Lucina probas uocari
seu
Genitalis:
diua,
producas subolem patrumque
properes
decreta super iugandis
feminis
prolisque nouae feraci
lege
marita,
certus
undenos deciens per annos
orbis
ut cantus referatque ludos
ter
die claro totiensque grata
nocte
frequentis.
Vosque
ueraces cecinisse, Parcae,
quod
semel dictum est stabilisque rerum
terminus
seruet, bona iam peractis
iungite
fata.
Fertilis
frugum pecorisque Tellus
spicea
donet Cererem corona;
nutriant
fetus et aquae salubres
et
Iouis aurae.
Condito
mitis placidusque telo
supplices
audi pueros, Apollo;
siderum
regina bicornis, audi,
Luna,
puellas.
Roma
si uestrum est opus Iliaeque
litus
Etruscum tenuere túrrame,
iussa
pars mutare Lares et urbem
sospite
cursu,
cui
per ardentem sine fraude Troiam
castus
Aeneas patriae superstes
liberum
muniuit iter, daturus
plura
relictis:
di,
probos mores docili iuuentae,
di,
senectuti placidae quietem,
Romulae
genti date remque prolemque
et
decus omne;
quaeque
uos bobus ueneratur albis
clarus
Anchisae Venerisque sanguis,
impetret,
bellante prior, iacentem
lenis
in hostem.
Iam
mari terraque manus potentis
Medus
Albanasque timet securis;
iam
Scythae responsa petunt, superbi
nuper
et Indi;
iam
Fides et Pax et Honor Pudorque
priscus
et neglecta redire Virtus
audet
apparetque baeta pleno
Copia
cornu;
augur
el fulgente decorus arcu
Phoebus
acceptusque nouem Camenis,
qui
salutari leuat arte fessos
corporis
artus,
si
Palatinas uidet aequus arces,
remque
Romanam Latiumque felix
alterum
in lustrum meliusque semper
prorogat
aeuum;
quaeque
Auentinum tenet Algidumque ,
quindecim
Diana preces uirorum
curat
et uotis puerorum amicas
applicat
auris.
Haec
Iouem sentire deosque cunctos
spem
bonam certamque domum reporto,
doctus
et Phoebi chorus et Dianae
dicere laudes.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |