Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
EPÍTOME
DE LA HISTORIA SAGRADA DE
LHOMOND
(IX)
Son
perseguidos los israelitas.
Interea posteri Iacobi, seu Hebraei,
numero aucti sunt mirum in modum et eorum multitudo crescens in dies metum
incutiebat Aegyptiis. Rex novus solio potitus est, qui Iosephum non viderat, nec
merita eius recordabatur. Is igitur, ut Hebraeos opprimeret, primum illos duris
laboribus conficiebat; deinde edixit etiam, ut parvuli eorum recens nati in
flumen conicerentur.
Nacimiento
de Moisés. Año del mundo 2453.
Mulier Hebraea peperit filium, quem
cum videret elegantem, voluit servare. Quare abscondit eum tribus mensibus, sed
cum non posset eum diutius occultare, sumpsit fiscellam scirpeam, quam linivit
bitumine ac pice. Deinde posuit intus infantulum, et exposuit eum inter
harundines ripae fluminis. Habebat secum unam comitem sororem pueri, quam iussit
stare procul, ut eventum rei exploraret.
Sálvale
la vida la hija de Faraón.
Mox filia Pharaonis venit ad flumen,
ut ablueret corpus. Prospexit fiscellam in harundinibus haerentem, misitque
illuc unam e famulabus suis. Aperta fiscella, cernens parvulum vagientem,
miserta est illius: "iste est, inquit, unus ex infantibus Hebraeorum".
Tunc soror pueri accedens: "visne, ait, ut arcessam mulierem Hebraeam, quae
nutriat parvulum"? et tunc vocavit matrem. Cui filia Pharaonis puerum
alendum dedit promissa mercede. Itaque mater nutrivit puerum, et adultum
reddidit filiae Pharaonis, quae illum adoptavit, et nominavit Moisem, id est,
servatum ab aquis.
Trata
Moisés de dar la libertad alos israelitas.
Moises iam senex, iubente Deo, adiit
Pharaonem, eique praecepit nomine Dei, ut dimitteret Hebraeos. Rex impius renuit
parere mandatis Dei. Moises, ut Pharaonis pertinaciam vinceret, multa et
stupenda edidit prodigia, quae vocantur plagae Aegypti. Cum nihilominus Pharao
in sententia perstaret, Deus interfecit primogenitum eius filium, et omnes
primogenitos Aegyptiorum. Tandem metu victus Rex paruit, deditque Hebraeis
discedendi facultatem.
Salen
los israelitas de Egipto.
Profecti sunt Hebraei ex Aegypto ad
sexcenta milia virorum, praeter parvulos et promiscuum vulgus. Illis
egredientibus praeibat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, quae
esset dux viae, nec unquam per quadraginta annos defuit illa columna. Post
paucos dies multitudo Hebraeorum pervenit ad litus maris rubri, ibique castra
posuit.
Divide
Moisés las aguas del mar Rojo.
Brevi Regem paenituit, quod tot
milia hominum dimisisset, et collecto ingenti exercitu, eos persecutus est.
Hebraei, cum vidissent ex una parte se mari interclussos esse, ex altera parte
instare Pharaonem cum omnibus copiis, magno timore correpti sunt. Tunc Deus
Moisi: "protende, inquit, dextram tuam in mare, et divide aquas, ut illae
Hebraeis gradientibus iter siccum praebeant.
Pasan
los Hebreos por en medio a pie enjuto.
Fecit Moises quod iusserat Deus: cum
teneret manum extensam super mare, aquae divisae sunt, et intumescentes hinc et
inde pendebant. Flavit etiam ventus vehemens, quo ezsiccatus est alveus. Tunc
Hebraei ingressi sunt in mare siccum: erat enim aqua tanquam murus a dextra
eorum et laeva. Rex quoque Aegyptius, Hebraeos gradientes insecutus, non
dubitavit mare, qua patebat, ingredi cum universo exercitu.
Tráganse
las aguas a los Egipcios.
Cum Aegyptii progrederentur in medio
mari, Dominus subvertit eorum currus, et deiecit equites. Metu perculsi Aegyptii
coeperunt fugere; at Deus dixit Moisi: "extende rursus dextram in mare, ut
aquae revertantur in locum suum". Paruit Moises, et statim aquae refluentes
obruerunt Aegyptios, et eorum currus, et equites. Deletus est universus
exercitus Pharaonis in mediis fluctibus; nec unus quidem nuntius tantae cladis
superfuit. Sic Deus liberavit Hebraeos ab iniusta servitute Aegyptiorum.
Alimenta
Dios a su pueblo en el desierto.
Hebraei, traiecto mari rubro, diu
peragrarunt vastam solitudinem. Deerat panis; at Deus ipse eos aluit: e caelo
per annos quadraginta cecidit cibus, quem appellaverunt manna. Inerat huic cibo gustus similae cum melle mixtae. Interdum
etiam defuit aqua: at, iubente Deo, Moises percutiebat rupem virga, et continuo
erumpebant fontes aquae dulcis.
Da
el Señor su ley a Moisés.
Mense tertio, postquam Hebraei
egressi sunt ex Aegypto, pervenerunt ad monte Sinae. Ibi Deus dedit eis legem
cum apparatu terrifico. Coeperunt exaudiri tonitrua, micare fulgura: Nubes densa
operiebat montem, et clangor buccinae vehementius perstrepebat. Stabat populus
prae metu trepidus ad radices montis fumantis. Deus autem in monte loquebatur e
media nube inter fulgura et tonitrua.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |