Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (VIII)

Faraón envía regalos y carros a Jacob.

   Fama de adventu fratris Iosephi ad aures Regis pervenit, qui dedit eis munera perferenda ad patrem cum his mandatis: "adducite huc patrem vestrum et omnem eius familiam, nec multum curetis supellectilem vestram, quia omnia, quae opus erunt vobis, praebiturus sum, et omnes opes Aegypti vestrae erunt". Misit quoque currus ad vehendum senem et parvulos et mulieres.

Los hermanos de José llevan a su padre la noticia de que vive su hijo.

   Fratres Iosephi festinantes reversi sunt ad patrem suum, eique nuntiaverunt Iosephum vivere, et principem esse totius Aegypty. Ad quem nuntium Iacobus, quasi e gravi somno excitatus obstupuit, nec primum filiis rem narrantibus fidem adhibebat; sed postquam vidit plaustra et dona sibi a Iosepho missa, recepit animum, et: "mihi satis est, inquit, si vivit adhuc Iosephus meus: ibo et videbo eum antequam moriar".

Jacob se pone en camino con toda su familia.

   Iacobus profectus cum filiis et nepotibus pervenit in Aegyptum, et praemisit Iudam ad Iosephum, ut eum faceret certiorem de adventu suo. Confestim Iosephus processit obviam patri, quem ut vidit, in collum eius insiliit, et flens flentem complexus est. Tum Iacobus: "satis diu vixi, inquit. Nunc aequo animo moriar, quoniam conspectu tuo frui mihi licuit, et te mihi superstitem relinquo".

Anuncia José al Rey la llegada de su padre.

   Iosephus adiit Pharaonem, eique nuntiavit patrem suum advenisse. Constituit etiam quinque e fratribus suis coram Rege. Qui eos interrogavit quidnam operis haberent. Illi responderunt se esse pastores. Tum Rex dixit Iosepho: "Aegyptus in potestate tua est. Cura ut pater et fratres tui in optimo loco habitent, et si qui sint inter eos gnavi et industri, trade eis curam pecorum meorum.

José presenta a su padre a Faraón.

   Iosephus adduxit quoque patrem suum ad Pharaonem, qui salutatus a Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate. Iacobus respondit Regi: "vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum meorum". Tum bene precatus Regi discessit ab eo. Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit.

Petición de Jacob a su hijo José.

   Iacobus vixit septem et decem annos, postquam commigrasset in Aegyptum. Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: "si me amas, iura te id facturum esse, quod a te petam, scilicet ut ne me sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro maiorum meorum". Iosephus autem: "faciam, inquit, quod iubes, pater". "Iura ergo mihi, ait Iacobus, te certo id facturum esse".Iosephus iuravit in verba patris.

Bendice Jacob a los hijos de José.

   Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraimum: posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraimum vero minorem, ad sinistram eius. At Iacobus decussans manus, dextram imposuit Ephraimo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est. Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare. At pater restitit, dixitque Iosepho: "scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem: id prudens feci". Ita Iacobus Ephraimum Manassi anteposuit.

José hace las exequias a su padre.

   Ut vidit Iosephus extinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu. Deinde praecepit medicis ut condirent corpus, et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan. Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca, ubi iacebant Abrahamus et Isaacus, reversique sunt in Aegyptum.

Consuela José a sus hermanos.

   Post mortem patris timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam, quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris, ut eam oblivisceretur, sibique condonaret. Quibus Iosephus respondit: "non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum: ego vos alam et familias vestras". Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.

Muerte de José.

   Iosephus vixit annos centum et decem; cumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse. "Ego, inquit, iam morior: Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem, quam patribus nostris promisit. Oro vos, atque obtestor, ut illuc ossa mea deportetis". Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.