Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (VI)

El copero mayor expone al rey la habilidad de José para interpretar los sueños.

   Ubi illuxit, Pharao perturbatus connvocavit omnes coniectores Aegypti, et narravit illis somnium; at nemo poterat illud interpretari. Tunc praefectus pincernarum dixit Regi: "confiteor peccatum meum. Cum ego et praefectus pistorum essemus in carcere, uterque somniavimus eadem nocte. Erat ibi puer Hebraeus, qui nobis sapienter interpretatus est somnia, res enim interpretationem comprobavit.

José interpreta al rey sus sueños.

   Rex arcessivit Iosephum, eique narravit utrumque somnium. Tunc Iosephus Pharaoni: "duplex, inquit, somnium unam atque eadem rem significat. Septem vaccae pingues et septem spicae plenae sunt septem anni ubertatis mox venturae; septem vero vaccae macilentae, et septem spicae exiles sunt totidem anni famis, quae ubertatem secutura est. Itaque, Rex, praefice toti Aegypto virum sapientem et industrium, qui partem frugum recondat in horreis publicis, servetque diligenter in subsidium famis secuturae."

Encárgale el rey el gobierno del reino.

   Regi placuit consilium, quare dixit Iosepho: "num quisquam est in Argypto te sapientior? nemo certe fungetur melius illo munere. En tibi trado curam regni mei."  Tum detraxit e manu sua annulum et Iosephi digito inseruit; induit illum veste byssina, collo torquem aureum circumdedit, eumque in curru suo secum collocavit. Iosephus erat triginta annos natus, cum summam potestatem a Rege accepit.

Hace José grandes almacenes de trigo.

   Iosephus perlustravit omnes Aegypti regiones, et per septem annos ubertatis congessit maximam frumenti copiam. Secuta est inopia septem annorum, et in orbe universo fames ingravescebat. Tum Aegyptii, quos premebat egestas, adierunt Regem postulantes cibum. Quos Pharao remittebat ad Iosephum. Hic autem aperuit horrea, et Aegyptiis frumenta vendidit.

Jacob envía a sus hijos a Egipto a comprar trigo; Benjamín se queda con él.

   Ex aliis quoque regionibus quoque conveniebatur in Aegyptum ad emendam annonam. Eadem necessitate compulsus Iacobus misit illuc filios suos. Itaque profecti sunt fratres Iosephi; sed pater retinuit domi natu minimum, qui vocabatur Beniaminus. Timebat enim, ne quid mali ei accideret in itinere. Beniaminus ex eadem matre natus erat qua Iosephus, ideoque ei longe carior erat quam ceteri fratres.

Da a entender José que los tiene por espías.

   Decem fratres, ubi in conspectum Iosephi venerunt, eum proni venerati sunt. Agnovit eos Iosephus, nec ipse est cognitus ab eis. Noluit indicare statim quis esst, sed eos interrogavit tanquam alienos: "unde venitis, et quo consilio?" Qui responderunt: "profecti sumus e regione Chanaan, ut emamus frumentum." "Non est ita, inquit Iosephus, sed venitis huc animo hostili: vultis explorare nostras urbes et loca Aegypti parum munita."  At illi: "Minime, inquiunt: nihil mali meditamur; duodecim fratres sumus, minimus retentus est domi a patre; alius vero non superest.

Manda José que uno de ellos se quede en rehenes hasta que traigan a Benjamín.

   Illud Iosephum angebat, quod Beniaminus cum ceteris non aderat. Quare dixit eis: "experiar an verum dixeritis: maneat unus ex vobis obses apud me, dum adducatur huc frater vester minimus; ceteri abite cum frumento." Tunc coeperunt inter se dicere: "merito haec patimur; crudeles fuimus in fratrem nostrum, nunc poenam hius sceleris luimus." Putabant haec verba non intellegi a Iosepho, quia per interpretem cum eis loquebatur. Ipse autem avertit se parumper, et flevit.

Vuelven a su casa los hermanos de José.

   Iosephus iussit fratrum saccos impleri tritico, et pecuniam, quam attulerant, reponi in ore saccorum; addidit insuper cibaria in viam. Deinde dimisit eos, praeter Simeonem, quem retinuit obsidem. Itaque profecti sunt fratres Iosephi, et cum venissent ad patrem, narraverunt ei omnia, quae sibi acciderant. Cum aperuissent saccos, ut effunderent frumenta, mirantes reperuerunt pecuniam.

Jacob no quiere que salga Benjamín.

   Iacobus, ut audivit Beniaminum arcessi a praefecto Aegypti, cum gemitu questus est. "Orbum me liberis fecistis; Iosephus mortuus est, Simeon retentus est in Aegypto. Beniaminum vultis abducere. Haec omnia mala in me recidunt; non dimittam Beniaminum, nam si quid ei adversi acciderit in via, non potero ei superstes vivere, sed dolore oppressus moriar".

Insisten sus hijos en llevarle.

   Postquam consumpti sunt cibi, quos attulerant, Iacobus dixit filiis suis: "proficiscimini iterum in Aegyptum, ut ematis cibos". Qui responderunt: "non possumus adire Praefectum Aegypti sine Beniamino: ipse enim iussit illum ad se adduci". "Cur, inquit pater, mentionem fecistis de fratre vestro minimo?" "Ipse, inquiunt, nos interrogavit an pater viveret an alium fratrem haberemus. Respondimus ad ea, quae sciscitabatur: non potuimus praescire eum dicturum esse: adducite huc fratrem vestrum".


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.