Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
EPÍTOME
DE LA HISTORIA SAGRADA DE
LHOMOND
(V)
El
mayor de ellos quiere salvarlo.
Ruben, qui erat natu maximus, deterrebat
fratres a tanto scelere. "Nolite, inquiebat, interficere puerum. Est enim
frater noster: dimittite eum potius in hanc foveam." Habebat in animo
liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e fovea atque ad patrem
reducere. Re ipsa his verbis deducti sunt ad mitius consilium.
Sus
hermanos le venden a unos mercaderes.
Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos,
detraxerunt ei tunicam, qua indutus erat, et detruserunt eum in foveam. Deinde
cum consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt mercatores, qui petebant
Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata. Venit illis in mentem Iosephum
vendere illis mercatoribus. Qui emerunt Iosephum, eumque duxerunt in Aegyptum.
Envían
a su padre el vestido de José teñido con la sangre de un cabrito.
Tunc fratres Iosephi tinxerunt tunicam eius
sanguine haedi, quem occiderant, et miserunt eam ad patrem cum his verbis:
"vide an tunica filii tui sit." Quam
cum agnovisset, pater exclamavit: "tunica filii mei est: fera pessima
devoravit Iosephum." Deinde scidit vestem, et induit cilicium. Omnes liberi
eius convenerunt, ut lenirent dolorem patris; sed Iacobus noluit accipere
consolationem, dixitque: "ego descendam maerens cum filio meo in
sepulcrum."
Putifar
compra a José.
Putiphar Aegyptius emit Iosephum a
mercatoribus. Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere
succedebant. Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab ero, qui praefecit eum
domui suae. Iosephus ergo administrabat rem familiarem Putipharis: omnia fiebant
ad nutum eius, nec Putiphar ullius negotii curam gerebat.
Es
acusado José, y puesto en la cárcel.
Iosephus erat insigni et pulchra facie. Uxor
Putipharis eum pelliciebat ad flagitium. Iosephus autem nolebat assentiri
improbae mulieri. Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus
reliquit pallium in manibus eius et fugit. Mulier irata inclamavit servos, et
Iosephum accusavit apud virum, qui nimium credulus coniecit Iosephum in
carcerem.
Sueños
de dos criados principales del Faraón que estaban presos con José.
Erant in eodem carcere duo ministri regis
Pharaonis; alter praeerat pincernis, alter pistoribus. Utrique obvenit divinitus
somnium eadem nocte. Ad quos cum venisset Iosephus mane, et animadvertisset eos
tristiores solito, interrogavit quaenam esset maestitiae causa. Qui
responderunt: "obvenit nobis somnium, nec quisquam est, qui illud nobis
interpretetur." "Nonne, inquit Iosephus, Dei solius est praenoscere
res futuras? narrate mihi somnia vestra."
Explica
José el sueño del copero mayor.
Tum prior sic exposuit Iosepho somnium suum:
"vidi in quiete vitem, in qua erant tres palmites: ea paulatim protulit
gemmas, deinde flores eruperunt, ac denique uvae maturescebant. Ego exprimebam
uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam." "Esto bono animo, inquit
Iosephus; post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum. Te rogo ut
memineris mei.
Declara
asimismo el del panadero mayor.
Alter quoque narravit somnium suum Iosepho:
"gestabam in capite tria canistra, in quibus erant cibi, quos pistores
solent conficere. Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos
comedebant." Cui Iosephus: "haec est interpretatio istius somnii: tria
canistra sunt tres dies, quibus elapsis, Pharao te feriet securi, et affiget te
ad palum, ubi aves pascentur carne tua.
Cúmplense
los dos sueños.
Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat,
splendidum convivium parandum fuit. Tunc rex meminit ministrorum suorum, qui
erant in carcere. Restutuit praefecto pincernarum munus suum; alterum vero
securi percussum suspendit ad palum. Ita res somnium comprobavit. Tamen
praefectus pincernarum oblitus est Iosephi, nec illius in se meriti recordatus
est.
Sueños
del rey Faraón.
Post biennium rex ipse habuit somnium.
Videbatur sibi adstare Nilo flumini; et eece emergebant de flumine septem vaccae
pingues, quae pascebantur in palude. Deinde septem aliae vaccae macilentae
exierunt ex eodem flumine, quae devoraverunt priores. Pharao experrectus rursum
dormivit et alterum habuit somnium. Septem spicae plenae enascebantur in uno
culmo, aliaeque totidem exiles succrescebant, et spicas plenas consumebant.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |