Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (IV)

Bendice Isaac a Jacob en lugar de Esaú.

   Iacobus attulit patri suo escam paratam a matre. Cui Isaacus dixit: "quisnam es tu?" Iacobus respondit: "ego sum Esaus primogenitus tuus; feci quod iussisti. Surge, et comede de venatione mea." "Quomodo, ait Isaacus, potuisti invenire tam cito?" "Inveni, pater, Deus ita voluit." Isaacus rursum: "tunc es Esaus priogenitus meus? accede propius, ut attrectem te." Ille accessit ad patrem, qui dixit: "vox quidem est Iacobi, sed manus sunt Esai."

Vuelve Esaú y se presenta a Isaac.

   Isaacus amplexatus Iacobum anteposuit eum fratri et tribuit illi omnia bona primogeniti. Non multo post Esaus rediit a venatione, et ipse obtulit patri pulmentum quod paraverat. Cui Isaacus mirans dixit: "quis est ergo ille, qui modo attulit mihi cibum, et cui apprecatus sum omnia fausta, tanquam primogenito?" Quod audiens Esaus edidit magnum clamorem, et implevit domum lamentis.

Sale Jacob de casa de sus padres.

   Esaus ardens ira minabatur morte Iacobo. Quare Rebecca mater timens dilecto filio suo: "fuge, inquit, fili mi; abi ad Labanum avunculum tuum, et commorare apud eum donec ira fratris tui defervescat." Iacobus dimissus a patre et matre, profectus est in Mesopotamiam. Iter faciens pervenit ad quemdam locum, ubi fessus de via pernoctavit: supposuit lapidem capiti suo, et obdormivit.

Visión de Jacob.

   Iacobus vidit in somnis scalam, quae innixa terra pertingebat ad caelum, atque Angelos Dei ascendentes et descendentes. Audivit Dominum dicentem sibi: "Ego sum Deus patris tui; dabo tibi et posteris tuis terram, cui incubas: noli timere, ego favebo tibi; ero custos tuus, quocumque perrexeris, et reducam te in patriam, ac per te omnes nationes orbis erunt bonis cumulatae." Iacobus expergefactus adoravit Dominum.

Llega Jacob a Mesopotamia.

   Iacobus iter persecutus pervenit in Mesopotamiam: vidit tres pecorum greges prope puteum cubantes. Nam ex eo puteo greges solebant adaquari. Os putei claudebatur ingenti lapide. Iacobus accessit illuc, et dixit pastoribus: "fratres unde estis?" qui responderunt: "ex urbe Haran." Quos interrogavit iterum: "nostisne Labanum?" Dixerunt: "novimus." "valetne?" "valet, inquiunt, ecce Rachel filia eius venit cum grege suo."

Es muy bien recibido de Labán.

   Dum Iacobus loqueretur cum pastoribus, Rachel filia Labani venit cum pecore paterno, nam ipsa pascebat gregem. Confestim Iacobus videns cognatam suam amovit lapidem ab ore putei. "Ego sum, inquit, filius Rebeccae, et osculatus est eam. Rachel festinans nuntiavit patri suo, qui agnovit filium sororis suae, deditque ei Rachelem in matrimonium.

Vuelve Jacob a su patria.

   Iacobus diu commoratus est apud Labanum: interea mire auxit rem suam, et factus est dives. Longo post tempore admonitus a Deo rediit in patriam suam. Extimescebat iram fratris sui. Ut placaret animum eius, praemisit ad eum nuntios, qui offerrent ei munera. Esaus mitigatus occurrit obviam Iacobo advenienti; insiluit in collum eius, flensque osculatus est eum, nec quidquam illi nocuit.

Hijos de Jacob: José es el predilecto.

   Iacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Iosephus. Hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat eum. Dederat illi tunicam textam e filis varii coloris. Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus, praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo portendebatur. Oderant illum tantopere, ut non possent cum eo loqu

Sueños de José.

   Haec erant porro Iosephi somnia. "Ligabamus, inquit, simul manipulos in agro. Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum. Postea vidi in somnis solem, lunam, et undecim stellas adorantes me." Cui fratres responderunt: "quorsum spectant ista somnia? num tu eris rex noster? num subiciemur ditioni tuae?" Fratres igitur invidebant ei, at pater rem tacitus considerabat.

Sus hermanos tratan de matarlo.

   Quadam die cum fratres Iosephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Iacobus misit eum ad fratres, ut sciret quomodo se haberent. Qui videntes Iosephum venientem consilium ceperunt illius occidendi. "Ecce, inquiebant, somniator venit. Occidamus illum et proiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosepphum. Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia."


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.