Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
EPÍTOME
DE LA HISTORIA SAGRADA DE
LHOMOND
(y XXI)
Muerte
desgraciada de Antíoco.
Antiochus doloris acerbitate victus
tandem ad sanam mentem rediit: se mortalem esse agnovit, et recordatus malorum,
quibus Iudaeos affecerat, aperte confessus est se suorum scelerum poenas luere,
ac demum promisit se Iudaeos florentes beatosque facturum. Sed quia ea omnia
metus mortis extorquebat, non vera poenitentia, divinam misericordiam non flexit
rex impius et homicida, et, morbo in horas ingravescente, misere interiit.
Judas
vence por segunda vez a Lisias.
Antiocho successit filius, cui nomen
Eupator fuit. Hic paterni in Iudaeos odii heres, contra eos misit Lisiam, qui
iam semel victus a Iuda, hanc maculam cupiebat eluere. Iudas ad opem divinam
confugit, uti facere solebat, oravitque Dominum, ut Angelum mitteret sui populi
adiutorem. Deinde sumptis armis, obviam hosti cum suis progressus est. Tunc ante
aciem Iudaeorum visus est eques, veste candida, armis aureis indutus, hastam
vibrans. Quo prodigio confirmati Iudaei, leonum more, in hostes irruerunt, et
undecim milia peditum, equites mille et sexcentos prostraverunt.
Derrota
al numeroso ejército de Eupator.
Rex ipse Eupator, ad opprimendum
Iudam Machabaeum, omnes regni sui vires collegit; itaque cum centum milibus
peditum, et viginti milibus equitum in Iudaeam ingressus est. Praeibant
elephanti vasta corporis mole et horrendo stridore terribiles: singulis belluis
impositae erant ligneae turres, ex quibus pugnabant milites armati. Sed Iudas,
qui potentiae divinae magis quam numero militum confidebat, isto terrifico belli
apparatu non fuit commotus; in eam castrorum hostilium partem irruit, ubi erat
tabernaculum Regis, et, occissis quattuor hominum milibus, tantas opes
dissipavit.
Arrojo
de Eleazar. Su muerte.
Memorabilis fuit haec pugna
fortitudine et morte Eleazari. Is viderat belluam unam ceteris maiorem, ac
phaleris Regis circumtectam; existimans illa Regem vehi, se pro communi salute
devovit: per medios hostes ad belluam properavit, sub illius ventrem subiit,
repetitis ictibus confossam occidit, et belluae labentis pondere oppressus ipse
occubuit.
Impiedad
de Nicanor; su derrota y muerte.
Demetrius, occupato Syriae regno,
adversus Iudaeos Nicanorem misit. Hic impius, extensa in templum dextra, ausus
est minari se Dei aedem solo aequaturum. Iudas et milites eius, quamquam pauci
erant, cum illo conflixerunt, manu quidem pugnantes, sed Dominum animo orantes.
Regium exercitum ad internecionem ceciderunt. Nicanor ipse inter hostium
cadavera repertus est, cuius caput avulsum Iudas Hierosolymam ferri iussit,
manumque nefariam templo affixam suspendi.
Muerte
gloriosa de Judas Macabeo.
Mox secutum est alterum proelium cum
Bacchide, uno ex Demetrii praefectis. Quod quidem proelium fuit Iudaeis
funestum; nam filii, amissa quam in Deum habuerant fiducia, animo conciderunt,
et alii alio dilapsi sunt. Iudas cum octingentis tantum hominibus impetum
hostium sustinuit; immo oppositam sibi aciei partem fudit, sed multitudine
hostium circumventus illorum telis confossus est. Quam carus populo fuerit,
maerore funeris indicatum est: sui eum cives diu luxerunt.
Sucédele
Jonatás: muerte alevosa de éste.
In locum Iudae suffectus est
Ionathas. Is fraternae virtutis aemulus Bacchidem pluribus proeliis vicit, et ad
petendam pacem adegit. Interea Demetrium regem interfecit Alexander, qui se
Antiochi filium dictitabat. Is foedus cum Ionatha fecit, semperque in data fide
mansit. Ita quamdiu Alexander regno potitus est, res Iudaeorum tranquillae
fuerunt; sed paulo post, Ionathas a Triphone quodam per insidias necatus est.
Pasa
el mando a su hermano Simón. Muere éste. Sucédele Juan Hircano.
Summa rerum ad Simonem Ionathae
fratrem delata est. Is funus fratris magnifice curavit, nec diu regnavit; nam et
ipse generi sui fraude periit. Simoni patri successit Ioannes, nomine Hircanus,
qui post annum mortuus heredem reliquit filium Aristobulum. Hic primus omnium
post captivitatem regium nomen sumpsit, capitique diadema imposuit.
Los
Romanos hacen tributaria suya a la Judea. Ocupa Herodes el trono. Nace el Mesías.
Año del mundo 4000.
Mortuo Aristobulo, Alexander eius
filius regnavit. Is nulla re memorabili gesta decessit; duos reliquit filios, qui acriter de regno inter se
decertarunt. Huius dissidii occasione, Pompeius populi Romani dux in Iudaeam
venit, specie quidem restituendae inter fratres concordiae, sed re vera ut istam
provinciam Romano adiungeret imperio; et vero Iudaeam stipendiariam populi
Romani fecit. Paulo post regnum Iudae invasit Herodes alienigena: hunc primum
Iudaei habuerunt regem ex alia gente ortum, eoque regnante natus est Christus,
uti praedixerant Prophetae.
FIN
DEL EPÍTOME
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |