Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (II)

Construcción del Arca.

   Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio. Attamen pepercit Noemo et liberis eius, quia colebant virtutem. Noemus admonitus a Deo exstruxit ingentem arcam in modum navis, linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.

Diluvio universal; año del mundo 1656.

   Postquam Noemus ipse ingressus est in arcam cum coniuge, tribus filiis et totidem nuribus, aquae maris et omnium fontium eruperunt. Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes. Aqua operuit universam terram, ita ut superaret quindecim cubitis altissimos montes. Omnia absumpta sunt diluvio: arca autem sublevata aquis fluitabat in alto.

Fin del diluvio.

   Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt. Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram arcae, et emisit corvum, qui non est reversus. Deinde emisit columbam: cum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa est ad Noemum, qui extendit manum et intulit eam in arcam. Columba rursus emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis, quo finis diluvii significabatur.

Sale Noé del arca.

   Noemus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum ipse et familia eius: eduxit secum aves ceteraque animantia. Tum erexit altare et obtulit sacrificium Domino. Deus dixit illi: "non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit signum foederis, quod facio vobiscum. Cum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei, nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum."

Corrupción del género humano.

   Omnes gentes propagatae sunt a filiis Noemi. Semus incoluit Asiam. Chamus Africam, Iaphetus Europam. Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti sunt peiores quam prius. Obliti sunt Dei creatoris: adorabant solem et lunam, non venerabantur parentes; dicebant mendacium, faciebant fraudem, furtum, homicidium: uno verbo, contaminabant se omnibus flagitiis.

Vocación de Abraham; año del mundo 2083.

   Quidam tamen sancti viri coluerunt veram religionem et virtutem, inter quos fuit Abrahamus e genere Semi. Deus fecit foedus cum illo his verbis: "exi e domo paterna, desere patriam, et pete regionem, quam daturus sum posteris tuis; augebo te prole numerosa, eris pater multarum gentium, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae. Aspice caelum, dinumera stellas si potes; tua progenies eas aequabit numero."

Nacimiento de Isaac.

   Abrahamus iam senuerat, et Sara eius uxor erat sterilis. Quibus tamen Deus promisit filium ex eis nasciturum. "Habebis, inquit, filium ex Sara coniuge tua."  Quod audiens Sara risit, nec statim adhibuit fidem promissis Dei, et idcirco reprehensa est a Deo. Abrahamus autem credidit Deo pollicenti. Et vero uno post anno filius natus est Abrahamo, qui vocavit eum Isaacum.

Prueba Dios la fe de Abraham.

   Postquam Isaacus adolevit, Deus tentans fidem Abrahami dixit illi: "Abrahame, tolle filium tuum unicum, quem amas, et immola eum mihi in monte, quem ostendam tibi." Abrahamus non dubitavit parere Deo iubenti: imposuit ligna Isaaco, ipse vero portabat ignem et gladium. Cum iter facerent simul, Isaacus dixit patri: "mi pater, ecce ligna et ignis, sed ubinam est hostia immolanda?"  Cui Abrahamus: "Deus, inquit, sibi providebit hostiam, fili mi."

Detiénele Dios el brazo.

   Ubi pervenerunt ambo in locum designatum, Abrahamus exstruxit aram, disposuit ligna, alligavit Isaacum super struem lignorum, deinde arripuit gladium. Tum Angelus clamavit de caelo: "Abrahame, contine manum tuam, ne noceas puero; iam fides tua mihi perspecta est, cum non peperceris filio tuo unico. Ego favebo tibi, et remunerabo splendide fidem tuam."  Abrahamus respexit, et vidit arietem haerentem cornibus inter vepres, quem immolavit loco filii.

Eliezer va a buscar esposa para Isaac.

   Postea Abrahamus misit servum suum Eliezerem ad cognatos suos, qui erant in Mesopotamia, ut inde adduceret uxorem filio suo Isaaco. Eliezer sumpsit decem camelos domini sui, et profectus est, portans secum munera mafnifica, quibus donaret puellam destinatam Isaaco et eius parentes. Ubi pervenit in Mesopotamiam, constitit cum camelis prope puteum aquae ad vesperum, quo tempore mulieres solebant convenire ad hauriendam aquam.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.