Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (XIX)

Reinados de Joacaz, Joaquín y Sedecías.

   Iosias moriens tres reliquit filios: ex his Ioachaz tres dumtaxat menses regnavit; bello captus est ab Assyriorum rege. In Ioachae locum suffectus est Ioakym, quo regnante, Nabuchodonosor Babyloniorum rex Hierosolymam expugnavit, cives Babylonem transtulit, relicta vili plebecula, cui praefecit Sedeciam postremum regem. Cum Sedecias rebellasset, Nabuchodonosor reversus urbem diruit, templum incendit, et Sedeciam, effossis prius oculis, in carcerem misit.

Daniel y sus tres compañeros.

   Inter captivos, qui Babylonem abducti fuerant, delecti sunt pueri eximia forma Daniel, Ananias, Misael et Azarias: hi cum aliis multis in ipsa regia educabantur, ut postea ad mensam Regis consisterent, eique accumbenti ministrarent. Nabuchodonosor iusserat eos, quo meliore vultu essent, iisdem cibis ali, quibus ipse vescebatur; at generosi illi pueri, cibis profanis, quia id lex vetabat, uti noluerunt, sed solis leguminibus; attamen robustiores ac nitentiores facti sunt ceteris pueris, quibuscum nutriebantur.

Los tres jóvenes en el horno.

   Nabuchodonosor sibi posuit statuam auream, quam ab omnibus iussit adorari, proposita mortis poena iis, qui parere nollent. Ananias, Misael et Azarias mori maluerunt, quam honorem soli Deo debitum statuae deferre. Iratus Rex eos vestitos et catenis vinctos coniecit in fornacem ardentem, sed flamma nihil illis nocuit: nec corpus adussit ignis, nec vestes quidem mutavit, at solvit tantummodo vincula, quibus constringebantur, ita ut illaesi in media fornace ambularent.

Daniel entrelos leones.

   Daniel gratia plurimum valebat ob singularem prudentiam, quapropter invisus erat aulicis, qui ei insidias parabant: suaserunt Regi, ut edicto vetaret quemquam, nisi se ipsum coli, per dies triginta. Non paruit Daniel edicto impio, sed quotidie Deum precabatur, uti facere ante consueverat. Explorantes eum aulici accusaverunt, Rexque coactus est hominem sibi carum obicere leonibus, nam ita lex ferebat. Sed ferae Danieli pepercerunt, Rexque miraculo commotus ipsos accusatores leonibus devorandos tradidit.

Historia de Ester, esposa del rey Asuero.

   Mardochaeus, unus ex captivis, Iudaeos e magno periculo liberavit. Filiam fratris sui utroque parente orbam, nomine Estherem, educaverat. Hanc rex Assuerus duxerat uxorem, et valde diligebat. Erat tunc aulicus quidam apud Regem gratiosus, nomine Aman, qui favore regio superbiens adorari se volebat, quod facere renuens Mardochaeus, grave in se odium Amanis accenderat. Aman ulciscendi inimici causa universam Iudaeorum gentem perdere statuit, edictumque ea de re ab Assuero impetravit.

Mardoqueo informa de todo a Ester.

   Ubi ad aures Mardochaei crudele edictum pervenit, statim conscissis vestibus saccum induit, conspersusque cinere perrexit ad regiam, et illam implevit questibus. Esther, lamentantis voce audita, quaesivit quid istud rei esset: ut cognovit Mardochaeum Iudaeosque omnes esse neci destinatos, invocato Deo, adiit Regem suae gentis ruinam deprecatura. Non tamen continuo rem aperuit Regi, sed eum ad convivium invitavit.

Ignominiosa muerte de Amán.

   Assuerus ad convivium cum Amane venit, et cum hilari esset animo, Esther ad illius pedes se abiecit supplex. Cui Rex promisit nihil ei se negaturum, etiamsi dimidiam regni sui partem peteret. Tum Esther: "meam, o Rex, meaeque gentis salutem precor, nam crudelis iste Aman nos devovit neci". Qua re permotus est Assuerus, audiensque crucem ab eo paratam esse Mardochaeo, Amanem ipsum eidem cruci iussit affigi.

Fin del cautiverio de Babilonia. Año del mundo 3470.

   Captivitas Babylonica per septuaginta annos duravit, idque praedixerat Deus. Postquam illud tempus effluxit, Cyrus, Persarum rex, devicto Babyloniorum rege, Iudaeis fecit potestatem in patriam remigrandi, templumque restituendi: sacra etiam vasa, quae Nabuchodonosor abstulerat, reddi iussit. Itaque Iudaei, duce Zorobabele, Hierosolymam regressi sunt, et prima novi templi fundamenta iecerunt; sed aedificatio diu intermissa fuit, quia illam impediebant vicinae gentes.

Estado de los Judíos después del cautiverio.

   Reversi in patriam Iudaei, composito urbis statu, non iam reges habuere, sed imperium penes pontifices fuit: tributa tamen pensitarunt, primum Persis, deinde Graecis, post devictum ab Alexandro Darium. Nec deinceps ab avita religione unquam desciverunt, quamvis ea de causa a pluribus regibus vexati fuerint, ac praesertim ab Antiocho rege Syriae; quae pars historiae Iudaicae nunc narranda venit.

Impiedad y crueldades de Antíoco.

   Antiochus, Syriae rex, sacram Iudaeorum legem evertere aggressus est; edixit ut omnes, relictis maiorum suorum institutis, gentilium ritu viverent. Aras falsis diis per universam Iudaeam exstruxit; omnia templi Hierosolymitani ornamenta detraxit; libros sacros iussit comburi; reluctantes inauditis suppliciis affecit; urbem innumera caede vastavit, ac ne Iudaei tot malis rebellarent, praesidium in arce collocavit.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.