Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
EPÍTOME
DE LA HISTORIA SAGRADA DE
LHOMOND
(XVII)
Inquietud
de los padres de Tobías.
Interea Tobias pater erat animo
anxio et sollicito, quod suus filius in redeundo tardior esset. "Quare
tandiu moratur filius?" inquiebat maerens. "Forsitan Gabelus mortuus
est, et nemo est, qui illi reddat istam pecuniam; illum abesse a nobis
vehementer doleo". Coeperunt ipse et uxor eius flere. Praesertim luctus
matris nullo solatio levari poterat; haec quotidie domo egressa circuibat vias
omnes, qua filium suum rediturum esse sperabat, ut procul videret eum, si fieri
posset, venientem.
Vuelve
Tobías a casa de sus padres.
Consumptis quindecim diebus, Raguel
voluit Tobiam retinere, sed Tobias:"oro te, ait, dimitte me quamprimum;
scio enim parentes meos nunc animo angi mea causa". Tandem a socero
dimissus cum uxore ad patrem redibat. In itinere dixit illi Angelus: statim ut
domum ingressus fueris, Deum adora, et complexus patrem, lini oculos eius felle
piscis, quod servasti; tunc sanabuntur oculi eius, teque et caelum pater laetus
conspiciet.
Encuentro
de Tobías con sus padres.
Dum Tobias urbi appropinquaret, cum
mater eius, ut solebat, in vertice montis sederet, unde prospicere in longinquum
posset, vidit illum provenientem, currensque nuntiavit viro suo. Tunc canis, qui
simul fuerat in via, praecucurrit, et quasi nuntius adveniens cauda sua ero
adulabatur. Confestim pater consurgens coepit offendens pedibus currere, et data
manu servo, processit obviam filio. Osculatus est eum, coeperuntque ambo prae
gaudio lacrimas fundere.
Recobra
su padre la vista.
Cum ambo Deum adoravissent, eique
gratias egissent, consederunt. Deinde Tobias oculos patris linivit felle piscis,
et post dimidiam ferme horam coepit albugo quasi membrana ovi ex oculis eius
egredi, quam apprehensam filius extraxit, atque ille statim visum recepit. Tum
laeti omnes collaudabant Deum; propinqui quoque Tobiae convenerunt, gratulantes
ei omnia bona, quae Deus illi impertierat.
Descúbrese
el Ángel a Tobías.
Deinde Tobias narravit parentibus
beneficia, quae acceperat ab eo itineris duce, quem hominem esse putabat, quare
obtulerunt illi dimidiam partem pecuniae, quam attulerant. Tunc ille dixit eis:
"ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum. Misit me
Dominus, ut sanarem te. Nunc tempus est, ut ad eum revertam, a quo missus sum.
Vos autem debitas Deo grates rependite". Haec locutus ab illorum conspectu
ablatus est, nec ultra comparuit.
Muere
Tobías, y después su hijo.
Tobias, postquam visum recepisset,
vixit annis duobus et quadraginta. Instante autem morte, vocatum filium monuit,
ut semper in timore Domini perseveraret. Tunc placida morte quievit. Mortuo
patre, Tobias filius perrexit ad socerum suum Raguelem; illumque omni officio
coluit.. Denique cum attigisset novem et nonaginta annos, ipse vita excessit.
Omnes autem eius liberi et nepotes domesticam virtutem sunt imitati, Deoque
pariter et hominibus grati et accepti fuerunt.
Abías
y Asa, Reyes de Judá.
Hactenus ea, quae ad regnum
Israeliticum spectabant, breviter attigi; nunc revertot ad reges Iudae, a quibus
disgressus sum. Roboamo patri successit Abias, qui tres tantum annos regnavit,
soliumque reliquit Asae filio. Asa Deo gratus ob pietatem fuit: quippe aras
falsorum numinum evertit, et impios regno suo expulit. Quam ob causam Deus illi
pacem satis diuturnam cocessit. Postea tamen Asa bellum gessit cum Israelitis,
de quibus victis amplam praedam retulit.
Josafat
sucede a su padre Asa.
Mortuo patre, Iosaphatus regnare
coepit, fuitque religiosus Dei cultor; quapropter Deus illum gloria et divitiis
auxit. Iosaphatus tamen cum Achabo Israelitarum rege impio amicitiam iunxit;
quae res illi magno damno fuit, nam coniunctis copiis pugnarunt adversus regem
Syriae, et in proelio Achabus interfectus est, parumque abfuit quin periret et
ipse Iosaphatus, nec sine auxilio divino incolumis evasit. Inde documentum
capere debemus, quam periculosa sit improborum societas.
Sube
al trono Jorán, y después Ocozías.
Iosaphato patri successit Ioramus,
qui a paterna pietate degeneravit, namque Athaliam impii Achabi filiam duxit
uxorem, fuitque socero quam patri similior. Gravi morbo, quem Deus immiserat,
consumptus est. Post hunc Ochozias filius regnum adeptus est, nec diu tenuit,
nam pessimae patris exemplo ad vitia impulsus, misere interiit.
Muerte
de Atalía. Joás entra a reinar.
Mortuo Ochozia, mater eius stirpem
regiam interemit, et regnum occupavit. Unus tantum Ochoziae filius, nomine Ioas,
promiscuae caedi ereptus fuit, et templo cum nutrice occultatus. Hunc Ioiadas
Pontifex in templo clanculum aluit, atque educavit. Post annos fere octo puerum
regium centurionibus et plebi coram produxit, occisaque Athalia, in regnum
restituit.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |