Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (XV)

Depravación y caída de Salomón.

   Postea Salomon voluptati se dedit: nihil porro tam inimicum est virtuti quam voluptas, itaque amisit sapientiam. Mulieres exterae, quas adamavit, eum iam senem ad ritus gentiles pertraxerunt. Quibus rebus offensus Deus poenam illi denuntiavit: scilicet, fore ut regnum maiore ex parte filio eius adimeretur, et servo traderetur: Atque ita factum est.

Sucédele a Salomón su hijo Roboán.

   Salomoni Roboamus filius successit: is imperium culpa paterna iam nutans stultitia sua evertit. Salomon populo vectigal gravissimum imposuerat.Quod onus cum populus tolerare non posset, illud poposcit imminui. Regem monebant senes, ut populo satisfaceret; iuvenes vero dissuadebant. Roboamus aequalium consilio usus, populo acerbe respondit, eiusque postulationem reiecit.

Abandónanle diez tribus y eligen un Rey.

   Inde exorta est seditio: decem tribus a Roboamo defecerunt, regemque sibi creaverunt Ieroboamum e tribu Ephraimi. Duae tantum tribus in fide manserunt, scilicet, tribus Iudae et tribus Beniamini. Sic duo ex uno regna facta sunt, alterum Iudae, alterum Israelis. Ieroboamus, ut populum suum a consuetudine eundi Hierosolymam abduceret, propriam religionem eis instituit, et falsos deos proposuit colendos.

Breve duración y fin del reino de Israel.

   Non diu stetit regnum Israeliticum, quia omnes ad unum  reges fuerunt impii. Ad eos Deus saepe misit Prophetas, qui eos admonerent, at ad verum cultum revocarent; sed illi Prophetarum monitis non paruerunt, immo eos contumeliis, poenis, morte affecerunt. Quare iratus Deus illos in potestatem hostium tradidit: devicti sunt a rege Assyriorum, qui decem tribus captivas fecit, et in Assyriam deportavit.

Historia de Tobías.

   Inter captivos, qui deducti sunt in Assyriam, fuit Tobias. Is ab ineunte aetate legem divinam sedulo observabat. Cum esset puer, nihil tamen puerile gessit. Denique dum irent omnes ad vitulos aureos, quos Ieroboamus rex Israelis fecerat, et populo adorandos proposuerat, hic solus fugiebat societatem omnium; pergebat autem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum.

Religión y piedad de Tobías.

   Tobias adultus uxorem duxit, habuitque filium, quem ab infantia docuit timere Deum, et ab omni peccato abstinere. Cum in captivitatem abductus esset, eandem in Deum pietatem semper retinuit: omnia bona, quae habere poterat, quotidie exilii sui comitibus impertiebat, eosque monitis salutaribus ad colendum Deum hortabatur. Gabelo cuidam egenti decem talenta, quibus a Rege donatus fuerat, perhumaniter commodavit.

Caridad de Tobías. El Rey manda matarlo.

   Postea exortus est novus Assyriorum rex Israelitis infensus, qui eos vexabat, necabat, et sepeliri vetabat. In hac calamitate Tobias fratres invisebat, miseros consolans, egenos opibus suis iuvans, et mortuos sepeliens. Ea res nuntiata est Regi, qui iussit Tobiam interfici, et bonis omnibus spoliari. At Tobias cum uxore et filio delituit, sicque Regis iram effugit.

Ejemplo de la caridad de Tobías.

   Die quodam festo, cum domi lautum convivium paravisset, misit filium, ut aliquot e sociis ad prandium invitaret. Reversus filius nuntiavit patri hominem Israelitam iacere in foro mortuum. Exsiliens statim Tobias cadaver occulte portavit domum, ut illud noctu sepeliret. Sui illum amici ab hoc officio dehortabantur; at Tobias magis Deum quam Regem timens, id facere non destitit.

Pierde Tobías la vista. Su paciencia.

   Tobias in praestando solito officio defatigatus, incubuit parieti et obdormivit. Forte ex nido hirundinum stercora calida inciderunt in oculos dormientis, unde caecus factus est. Quam calamitatem ideo permisit Deus illi evenire, ut esset illustre patientiae exemplum posteris propositum ad imitandum. Nam Tobias adeo patienter tulit caecitatem, ut neque illum querentem quisquam audierit, neque ille eo minus constanter Deum coluerit.

Ejemplo de su probidad y justicia.

   Uxor Tobiae in texenda tela comparabat ea, quae ad victum erant necessaria. Quadam die domum attulit haedum, quem pretio laboris quotidiani emerat. Haedum balantem audivit Tobias; et veritus ne furto ablatus esset, dixit uxori: "vide ne iste clam alicui ereptus sit: redde illum domino suo; nefas enim est nobis ex rapto vivere". Adeo vir iustus ab omni improbitate abhorrebat.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.