Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
EPÍTOME
DE LA HISTORIA SAGRADA DE
LHOMOND
(XIV)
Increíble
paciencia de David.
Fugienti occurrit vir quidam e
genere Saulis, nomine Semei, qui coepit Davidem eiusque comites maledictis et
lapidibus appetere. Quod illi indigne ferentes volebant ulcisci iniuriam, et
maledici conviciatoris caput amputare. At David eos cohibuit: "sinite,
inquit, istum mihi maledicere; forsitan Deus, his quae patior malis placatus,
mei miserebitur, et meam afflictionem respiciet". Incredibilem Regis
patientiam admirati comites dicto aegre paruerunt.
David
junta tropas para combatir a Absalón.
Absalon, profecto patre, ingressus
est Hierosolymam, ibique aliquamdiu moratus est, quae res saluti fuit Davidi,
nam interim David collegit copias, seque ad bellum comparavit. Iam aderat
Absalon cum exercitu, et proelium mox erat commitendum. Suaserunt Regi sui
comites, ut ne interesset certamini. Quapropter David Ioabum suis copiis
praefecit, seque in urbem vicinam contulit. Abiens autem praecepit Ioabo
ceterisque ducibus, ut Absaloni parcerent, sibique filium incolumem servarent.
Absalón
es vencido y queda colgado por los cabellos de las ramas de un árbol.
Acriter pugnatum est utrimque; sed
Deo favente, victoria penes Davidem fuit. Terga verterunt Absalonis milites, e
quibus viginti milia ceciderunt. Absalon fugiens mulo insidebat. Erat autem
promisso et denso capillo, et dum praecipiti cursu fertur subter densam quercum,
coma eius implicita est ramis, et ipse suspensus adhaesit, mulo interim
praetereunte et cursum pergente.
Atraviésale
Joab el pecho con su lanza.
Vidit quidam pendentem Absalonem,
nec ausus est illi manus violentas inferre, sed nuntiavit Ioabo, qui eum
increpans: "debueras, inquit, iuvenem impium confodere". "Atqui,
respondit ille, me praesente, Rex praecepit tibi, ut filio suo parceres".
"Ego vero non parcam, ait Ioabus, et statim sumpsit tres lanceas, quas in
pectus Absalonis defixit. Cum Absalon adhuc palpitaret haerens in quercu,
armigeri Ioabi repetitis ictibus confossum interemerunt.
Llora
David la muerte de su hijo.
Stabat interea David ad portam
urbis, exspectans eventum pugnae, et maxime de filii salute sollicitus. Cum illi
nuntiatum esset profligatos hostes et interfectum esse Absalonem, nom modo non
laetatus est de victoria, quam reportaverat, sed maximum quoque dolorem cepit ex
morte filii. Inambulabat in cenaculo maerens, et in has voces identidem
erumpens: "Fili mi Absalon, Absalon fili mi: utinam pro te moriar, Absalon
fili mi, fili mi Absalon.
Salomón
es ungido Rey. Muerte de David.
Multa deinceps bella David prospere
gessit contra Philistaeos, rebusque foris et domi compositis, reliquum vitae
tempus in florenti pace exegit. Cum esset extrema senectute et infirma
valetudine, Salomonem heredem regni constituit. Is a summo sacerdote unctus,
vivo adhuc patre, Rex appellatus est. David, postquam filio dedisset praecepta
regno administrando utilissima, diem supremum obiit.
Dios
da a Salomón el don de la sabiduría.
Diligebat Deus Salomonem. Ei per
quietem adstare visus est, deditque optionem eligendi quidquid vellet. Salomon
non aliud sibi dari poposcit, quam sapientiam, reliqua omnia parvi aestimans.
Quae res ita Deo placuit, ut illi plus tribuerit quam rogatus fuerat; nam
Salomoni eximiam sapientiam impertivit, et insuper divitias et gloriam, quas non
petierat, addidit.
Danle
queja de un caso de difícil resolución.
Non multo post Salomon concessae
sibi a Deo sapientiae specimen edidit. Duae mulieres in eadem domo habitabant.
Utraque eodem tempore peperit puerum. Unus ex his puerulis post diem tertium
nocte mortuus est: mater subripuit puerum alterius mulieris dormientis, et huius
loco filium suum mortuum supposuit. Orta inter duas mulieres gravi altercatione,
res ad Salomonem delata est.
Prueba
de la sabiduría de Salomón.
Difficilis erat atque perobscura
quaestio, cum nullus esset testis. Rex autem ut exploraret latentem veritatem:
"dividatur, inquit, puer de quo controversia est, et pars una uni mulieri,
altera alteri detur" Iudicio assensit falsa mater; altera vero exclamavit:
"ne, quaeso, ne occidatur puer, o Rex: malo ista totum habeat". Tunc
Rex ait: "res est manifesta; haec vero est mater pueri", et huic illum
adiudicavit. Admirati sunt omnes singularem Regis prudentiam.
Templo
de Salomón. Año del mundo 3000.
Salomon templum immensi operis
Hierosolymae aedificavit: omnia auro, argento, gemmisque in eo fulgebant. In hoc
templo arca foederis collocata est. Vicini reges ob tantam sapientiae famam cum
Salomone amicitiam iunxerunt, foedusque fecerunt. Regina Saba eius visendi
cupida finibus regni sui excessit, venitque Hierosolymam. Regnabat Salomon in
summa pace, opibus et deliciis affluens.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |