Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (XIII)

Saúl se niega a cumplir su palabra.

   Saul victori filiam suam spoponderat uxorem; at promissis non stetit, novamque conditionem proposuit, si nempe David centum Philistaeos interfecisset. Malo animo id faciebat rex invidus: sperabat scilicet iuvenem audacem facile periturum; at sua eum spes delusit. Nam David, occisis ducentis Philistaeis, rediit illaesus, atque ita Regis filiam in matrimonium accepit.

Intenta varias veces matar a David.

   Crescebat in dies Saulis odium, stimulante invidia. Quare non iam occulte sed palam Davidi necem parabat. Bis eum lancea confodere conatus est, sed David ictum letalem declinatione corporis effugit. Saul mandatum dedit Ionathae adducere ad se Davidem, ut eum morti traderet. Denique Saul misit satellites, qui Davidem domi in oculis uxoris trucidarent; haec vero maritum demisit per fenestram, atque ita eripuit periculo.

Fuga de David, que respeta la vida de Saúl.

   David, ut vidit implacabilem esse Saulis in se animum, excessit aula, et solitudinem petiit. Saul illum persecutus est; at, Deo favente, David inimici manus effugit, et ipse Saulis vitam non semel servavit. Erat in deserto spelunca vasto recessu patens. Ibi David cum suis comitibus in interiore parte latebat. Forte Saul solus in illam speluncam ingressus est, nec latentes vidit. Sui Davidem comites hortabantur, ut opportunam Saulis interficiendi occasionem arriperet; sed David noluit, cum impune posset, inimicum occidere.

Muerte de Saúl.

   Motum est rursum bellum cum Philistaeis; adversus quos Saul cum exercitu processit. Commissa pugna, Hebraei fusi sunt, tres filii Regis in acie ceciderunt. Saul ipse ex equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, uni comitum latus transfodiendum praebuit. Regis mortem omnium Hebraeorum fuga consecuta est, et eo die victoria insigni potiti sunt Philistaei.

David llora la muerte de Saúl.

   David, audita Saulis morte, lacrimas profudit: montes Gelboe, ubi caedes illa facta fuerat, exsecratus est. Illum, qui a se Saulem occisum esse iactitabat, et regia insignia attulerat, perimi iussit, in poenam violatae maiestatis regiae. Civibus urbis Iabes, quod Saulis eiusque filiorum corpora sepelivissent, gratiam retulit. Admirandum sane veri ac sinceri erga inimicum amoris exemplum.

Comete David dos enormes delitos.

   David, postquam solium conscendit, duplex scelus, et quidem gravissimum, commisit. Adamavit mulierem, nomine Bethsaben, eamque ad flagitium compulit. Mulieris maritus, nomine Urias, vir fortissimus, tum in castris erat, et egregiam patriae operam navabat. Hunc David iniquo pugnae loco hostibus obici iussit, atque ita necandum curavit. At Deus ad Davidem misit prophetam, qui illum admoneret, eique poenam sceleris denuntiaret subeundam.

Parábola que el profeta Natán dice al Rey.

   Sic Davidem allocutus est propheta Nathan: Erant in eadem urbe duo homines. Alter dives multos boum, caprarum, atque ovium greges alebat; alter vero nihil habebat praeter ovem unam, quam ipse emerat, et apud se diligenter nutriebat. Venit ad hominem divitem hospes quidam; cumque ei parandum esset convivium, dives ille pepercit suis ovibus, et oviculam pauperis vi ereptam, hospiti edendam apposuit. Tuum est, o Rex, de hoc facto iudicare.

El Profeta aplica la parábola a David.

   Rex indignans respondit: "inique fecit quisquis ille est: pro ove ablata quattuor oves reddet". Tum Propheta aperte: "tu, ait, tu es iste vir; te Deus bonis omnibus cumulavit, te regem fecit, te ab ira Saulis liberavit, tibi regiam domum, regias opes tradidit. Cur ergo uxorem Uriae rapuisti? Cur virum innoxium tibi militantem gladio hostium interfecisti?" His Prophetae verbis motus David culpam agnovit et confessus est. Cui Propheta: "tibi, inquit, Deus condonat peccatum tuum; attamen filius, qui natus est tibi, morietur".

David ayuna y ora a Dios. Muerte del niño.

   Paulo post infans in gravem morbum incidit. Per septem dies David in magno luctu fuit, cibo abstinens et orans. Die septimo infans mortuus est, nec ausi sunt famuli id Regi nuntiare. Quos ut vidit David mussitantes, intellexit id quod erat, mortuum esse infantem. Tunc luctu deposito, iussit sibi apponi cibos, mirantibusque aulicis dixit: "aegrotante puerulo ieiunus orabam, sperans scilicet Deum placari posse; nunc autem, cum mortuus sit, cur frustra lugeam? num potero illum ad vitam revocare?"

Absalón se rebela contra su padre.

   Ad hunc dolorem alius accessit dolor. Absalon filius Davidis paternum regnum affectavit: concitata multitudine imperita, adversus patrem rebellavit. Id ubi cognovit David, excessit Hierosolyma, veritus ne, si ibi remaneret, Absalon cum exercitu veniens urbem regiam obsideret, eamque ferro et igne vastaret. Quare egressus cum suis, qui in officio manebant, conscendit montem olivarum flens, nudis pedibus et operto capite.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.