Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

EPÍTOME DE LA HISTORIA SAGRADA DE LHOMOND (XI)

Nace sansón. Su fuerza extraordinaria.

   Cum Hebraei in potestate essent Philistaeorum, et ab illis affligerentur, natus est Samson, futurus ultor hostium. Huis mater diu sterilis fuerat. sed ei Angelus Domini apparuit, praedixitque eam parituram filium, qui cives suos in libertatem aliquando vindicaret. Enixa puerum, nomen Samsonis ei indidit. Puer crevit; intonsam habuit comam, nec vinum, nec siceram bibit; incredibili fuit corporis robore: obvium leonem manu interfecit.

Él solo hace la guerra a los Filisteos.

   Samson adultus Philistaeos multis affecit cladibus: cepit trecentas vulpes, quarum caudis accensas lampades alligavit, et in hostium agros immisit. Tunc forte messis matura erat: ita facile incendium fuit. Omnes segetes, vineae et oleae exustae sunt; nec inimicam gentem variis incommodis vexare destitit. Traditus Philistaeis rupit vincula, quibus constrictus fuerat, et arrepta maxilla asini, hoc telo, quod casus dederat, mille hostium prostravit.

Arranca las puertas de una ciudad, y se las lleva a cuestas a un monte inmediato.

   Quadam die Samson urbem Philistaeorum ingressus est, ibique pernoctaturus videbatur. Philistaei occasionem captantes, portas obserari iusserunt, ne quis exiret. Per totam noctem exspectabant silentes, ut Samsonem mane exeuntem interficerent. At Samson media nocte surrexit, venitque ad portam urbis, quam cum invenisset clausam, humeris sustulit cum postibus et seris, atque in verticem montis vicini supportavit.

Traición de Dalila ganada por los Filisteos.

   Tandem Philistaei, qui Samsonem comprehendere nequiverant, Dalilam uxorem pecunia corruperunt, ut ea virum proderet. Mulier viro persuasit, ut sibi indicaret causam tantae virtutis; et ubi rescivit vires eius in capillis sitas esse, caput dormientis totondit, atque ita Philistaeis tradidit. Illi, effosis oculis, vinctum in carcerem coniecerunt, diuque ludibrio habuerunt. Sed spatio temporis crinis accisus crescere et cum crine virtus redire coepit; iamque Samson conscius recepti roboris iustae ultionis tempus opperiebatur.

Muere Sansón y con él tres mil Filisteos.

   Erat Philistaeis mos, cum dies festos agerent, producere Samsonem quasi in pompam publicam, captoque insultare. Die quadam cum publicum convivium celebraretur, Samsonem adduci iubent. Domus in qua omnis populus et principes Philistaeorum epulabantur, subnixa erat duabus columnis mirae magnitudinis. Adductus Samson inter columnas statuitur. Tum ille occasione utens columnas concussit, et turba omnis obruta est ruina domus, simulque Samson ipse cum hostibus non inultus occubuit.

Nacimiento de Samuel.

   Cum Heli esset summus sacerdos, natus est Samuel. Hunc adduxit mater ad sacerdotem, et obtulit Domino, ut ei in sacrificiis faciendis ministraret. Puer crescebat egregia praeditus indole, eratque Deo et hominibus carus. Cui mater sua certis temporibus afferebat parvam tunicam, quam ipsa confecerat. Heli vero habebat filios perditis moribus, adeo ut populum a colendo Deo abducerent, nec satis graviter eos unquam reprehendit. Quamobrem Deus erat et liberis et patri iratus.

Revela Dios a Samuel el castigo que reserva a Helí y a su familia.

   Quadam nocte, cum iaceret Heli in lectulo, Dominus vocavit Samuelem, qui ratus se a sacerdote arcessi cucurrit, dixitque: "En adsum. Vocasti enim me". At Heli: "non te vocavi, inquit, fili mi: revertere in lectulum tuum". Idque iterum et tertio factum est. Tandem praemonitus a sacerdote Samuel respondit Deo vocanti: "loquere Domine, audit enim servus tuus". Tum Deus Samueli: "ego, ait, afficiam domum Heli iis malis, quae nemo audire possit, quin ei ambae aures tinniant, propterea quod in liberos suos plus aequo indulgens fuerit, illorumque vitia nimium patienter tulerit.

Samuel descubre a Helí esta revelación.

   Arctior deinde somnus Samuelem complexus est, qui dormivit usque ad mane. Ubi dies illuxit, surgens e lectulo aperuit ostium tabernaculi, uti facere consueverat; timebat autem sacerdoti indicare sermonem Dei. Heli compellans eum: "oro te, inquit, et obtestor. Indica mihi ea quae dixit tibi Deus. Cave ne me quidquam celes eorum quae audivisti". Iubenti paruit Samuel, illique enarravit omnia verba Domini, cui Heli: "Dominus est, ait: faciat quod sibi libuerit".

Son vencidos los Hebreos que pierden el arca. Muerte de Helí y de sus hijos.

   Paulo post bellum exortum est inter Philistaeos et Hebraeos. Hebraei arcam foederis in pugnam deferunt, et cum ea filii sacerdotis procedunt; sed quia Deus illis erat offensus, arca detrimento magis quam adiumento fuit. Victi sunt Hebraei, occisi filii sacerdotis, arca ipsa capta est. Heli, audito tantae cladis nuntio, e sella decidit, et fracta cervice mortuus est.

Acaba en Samuel el cargo de juez de los Hebreos. Saúl es elegido Rey. Año del mundo 2900.

   Samuel fuit postremus Hebraeorum iudex, eorumque res in summa pace et perpetua tranquillitate administravit. At cum senuisset, et filii eius a moribus paternis desciscerent, populus novitatis amans ab illo Regem petiit. Samuel primo rem dissuasit, Hebraeosque ab isto consilio dimovere conatus est; sed illi in sententia perstiterunt. Quare admonitus a Deo Samuel annuit eorum postulationi, et Saulem regem consecravit. Erat Saulis ingens statura et forma excellens, adeo ut dignitas corporis dignitati regiae pulchre conveniret.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.