Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
EPÍTOME
DE LA HISTORIA SAGRADA
Cría
Dios el mundo en seis días.
Deus
creavit caelum et terram intra sex dies. Primo
die fecit lucem. Secundo die fecit firmamentum, quod vocavit caelum. Tertio die
coegit aquas in unum locum, et eduxit e terra plantas et arbores. Quarto
die fecit solem et lunam et stellas. Quinto
die creavit omne volatile secundum
genus suum, et pisces, qui natant in aquis. Sexto die fecit omnia animantia,
postremo hominem, et quievit die septimo.
Cría
Dios al primer hombre.
Deus
finxit corpus hominis e limo terrae: dedit illi animam viventem: fecit illum ad
imaginem et similitudinem suam, et nominavit illum Adamum. Deinde
immisit soporem in Adamum, et detraxit unam e costis eius dormientis. Ex ea
formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo, sicque instituit matrimonium. Nomen
primae mulieris fuit Eva.
Coloca
al hombre en el paraíso terrenal.
Deus posuit Adamum et Evam in horto
amoenissimo, qui solet appellari Paradisus
terrestris. Ingens fluvius irrigabat hortum: erant ibi omnes arbores
iucundae aspectu, et fructus gustu suaves. Inter eas arbor scientiae boni et
mali. Deus dixit homini: "utere fructibus omnium arborum paradisi, praeter
fructum arboris scientiae boni et mali, nam si comedas illum fructum,
morieris".
Adán
y Eva desobedecen a Dios.
Serpens, qui erat callidissimum omnium
animantium, dixit mulieri: "cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de
omni arbore paradisi?" Mulier respondit: "Deus praecepit nobis ne
comederemus de fructu arboris, quae est in medio paradisi, ne forte
moriamur". "Minime", inquit serpens: "non moriemini, sed
eritis similes Deo, scientes bonum et malum". Mulier decepta his verbis
decerpsit fructum et comedit, deinde obtulit viro, qui pariter comedit.
Escóndense
después y se disculpan.
Adamus fugiens conspectum Dei abscondit se.
Deus vocavit illum: "Adame, Adame". Qui respondit: "timui
conspectum tuum et abscondi me". "Cur times, inquit Deus, nisi quia
comedisti fructum vetitum?" Adamus respondit: "mulier, quam dedisti
mihi sociam, porrexit mihi fructum istum ut ederem". Dominus dixit mulieri:
"cur fecisti hoc?" quae respondit: "serpens me decepit".
Maldice
Dios a la serpiente.
Dominus dixit serpenti: "quia decepisti
mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia; reptabis super
pectus et comedes terram. Inimicitiae erunt inter te et mulierem: ipsa olim
conteret caput tuum". Dixit etiam mulieri: "afficiam te multis malis,
paries liberos in dolore et eris in potestate viri."
Adán
y Eva son expelidos del paraíso.
Deinde Deus dixit Adamo: "quia gessisti
morem uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et carduos.
Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram, e qua ortus
es". Tum eiecit Adamum et Evam ex horto, ut ille coleret terram, et
collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut custodiret aditum
paradisi.
Caín
y Abel, hijos de Adán.
Adamus habuit multos liberos, inter quos
Cainus et Abel numerantur: hic fuit pastor, ille agricola. Uterque obtulit dona
Domino: Cainus quidem fructus terrae, Abel autem oves egregias. Dona Abelis
placuerunt Deo, non autem dona Caini, quod Cainus aegre tulit. Dominus dixit
Caino: "cur invides fratri? si recte facies, recipies mercedem; sin autem
male, lues poenam peccati".
Abel
es muerto por Caín.
Cainus non paruit Deo monenti: dissimulans
iram dixit fratri suo: "age, eamus deambulatum". Itaque una ambo
abierunt foras, et cum essent in agro, Cainus irruit in Abelem, et interfecit
illum. Deus dixit Caino: "ubi est tuus frater?" Cainus respondit:
nescio; "num ego sum custos fratris mei?"
Castigo
de Caín.
Deus dixit Caino: "Caine, quid fecisti?
Sanguis fratris tui, quem ipse fudisti manu tua, clamat ad me. Infesta tibi erit
terra, quae bibit sanguinem Abelis: cum colueris eam longo et duro labore,
nullos feret fructus; eris vagus in orbe terrarum."
Cainus desperans veniam, fugit.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |