Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

NOTISSIMAE PRIMAE CATILINARIAE PARTES

Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil horum ora uultusque mouerunt? patere tua consilia non sentis, conscrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non uides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos conuocaueris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? o tempora o mores! senatus haec intellegit, consul uidet; hic tamen uiuit. uiuit? immo uero etiam in senatum uenit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes uiri satis facere rei publicae uidemur si istius furor ac tela uitemus. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos omnes iam diu machinaris.

Recognosce mecum tandem noctem illam superiorem: iam intelleges multo me uigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte uenisse inter falcarios –non agam obscure- in M. Laecae domum, conuenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? conuincam, si negas. uideo enim esse in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. o di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe uiuimus? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo grauissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. hos ego uideo consul, et de re publica sententiam rogo, et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum uoce uulnero.

Quid est, Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed si me consulis, suadeo.

Etenim, si mecum patria, quae mihi uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: “M. Tulli, quid agis? tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum uides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, euocatorem seruorum et ciuium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse uideatur?  nonne hunc in uincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum? at persaepe etiam priuati in hac re publica perniciosos ciues morte multarunt. an leges, quae de ciuium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, ciuium iura tenuerunt. an inuidiam posteritatis times? praeclaram uero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum, tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter inuidiam aut alicuius periculi metum salutem ciuium tuorum neglegis. 

Quod si sese eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis uerum etiam stirps ac semen malorum omnium. etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque uersamur.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.