Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
CARMINA LATINA |
|
Viuamus
mea Lesbia atque amemus rumoresque
senum seueriorum omnes
unius aestimemus assis. Soles
occidere et redire possunt nobis
cum semel occidit breuis lux nox
est perpetua una dormienda. Da
mihi basia mille deinde centum dein
mille altera dein secunda centum deinde
usque altera mille deinde centum. Dein
cum milia multa fecerimus conturbabimus
illa ne sciamus aut
nequis malus inuidere possit cum
tantum sciat esse basiorum. (Catullus,
V) |
“Ride
si sapis o puella ride” Paelignus
puto dixerat poeta sed
non dixerit omnibus puellis uerum
ut dixerit omnibus puellis non
dixit tibi: tu puella non es et
tres sunt tibi Maximina dentes iam
piceique buxeique quare
si speculo mihique credis debes
non aliter timere risum. (Martialis) |
Conticuere
omnes intentique ora tenebant inde
toro pater Aeneas sic orsus ab alto: infandum
regina iubes renouare dolorem Troianas
ut opes et lamentabile regnum eruerint
Danai quaeque ipse miserrima uidi et
quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum
Dolopumve aut duri miles Vlixi temperet
a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat
suadentque cadentia sidera somnos. (Vergili Aeneidos, II, 1-9) |
Tu
ne quaesieris (scire nefas) quem mihi quem tibi finem
di dederint Leuconoe nec
Babylonios temptaris
numeros. ut melius quidquid erit pati. seu
pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam quae
nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum
sapias uina liques et spatio breui spem
longam reseces. dum loquimur, fugerit inuida aetas:
carpe diem, quam minimum credula postero. (Horatius, Carm. I, 11) |
L.
Cornelio L.F. Scipio Aidiles
Cosol Cesor Honc
oino ploirume consentiont Romane duonoro
optumo fuisse uiro Luciom
Scipione filios Barbati Consol
Censor Aidilis hic fuet apud uos hec
cepit Corsica Aleriaque urbe dedet
tempestatebus aide meretod (Elogium Scipionis) |
Naeui
Epitaphium immortales
mortales si foret fas flere flerent
diuae Camenae Naeuiom poetam itaque
postaquam est Orco traditus thesauro obliti sunt Romae loquier lingua latina.
|
u multaque
per caecam congressi proelia per noctem conserimus,
multos Danaum demittimus Orco. diffugiunt
alii ad nauis et litora cursu fida
petunt; pars ingentem formidine turpi scandunt
rursus equum. (Vergili Aeneidos, II) |
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |