Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

CARMINA BVRANA

FORTVNA IMPERATRIX MVNDI  

I. O Fortuna

O Fortuna, uelut Luna, statu uariabilis, semper crescis aut decrescis: uita detestabilis, nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem; egestatem, potestatem  dissoluit ut glaciem.

Sors immanis et inanis, rota tu uolubilis. status malus, uana salus semper dissolubilis, obumbrata et uelata  mihi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tuis sceleris.

Sors salutis et uirtutis mihi nunc contraria est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora  cordae pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!

II. Fortunae plango uulnera  

Fortunae plango uulnera stillantibus ocellis, quod sua mihi munera subtrahit rebellis. Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur occasio caluata.

In Fortunae solio sederam elatus, prosperitatis uario flore coronatus; quidquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria priuatus.

Fortunae rota uoluitur: descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex sedet in uertice- caueat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam.

 

PRIMO VERE

III. Veris laeta facies

Veris laeta facies mundo propinatur, hiemalis acies uicta iam fugatur. In uestitu uario Flora principatur, nemorum dulci sono quae cantu celebratur. Ah!

Florae fusus gremio Phoebus nouo more risum dat, hoc uario iam stipate flore. Zephyrus nectareo spirans in odore, certatim pro brauio curramus in amore. Ah!

Cytharizat cantico dulcis Philomena, flore rident uario prata iam serena, salit cetus auium siluae per amoena, chorus promit uirginum iam gaudia millena. Ah!  

IV. Omnia Sol temperat

Omnia Sol temperat purus et subtilis, nouo mundo reserat faciem Aprilis; ad Amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis.

Rerum tanta nouitas in solemni uere et ueris auctoritas iubet nos gaudere; uias praebet solitas, et in tuo uere fides est et probitas tuum retinere.

Ama me fideliter! fidem meam nota: de corde totaliter et ex mente tota sum praesentialiter absens in remota. Quisquis amat taliter uoluitur in rota.

V.  Ecce gratum  

Ecce gratum et optatum Ver reducit gaudia: purpuratum floret pratum, Sol serenat omnia. Iam iam cedant tristia! Aestas redit, nunc recedit Hyemis saeuitia. Ah!

Iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera; bruma fugit, et iam sugit  Ver Aestatis ubera; illi mens est misera, qui nec uiuit nec lasciuit sub Aestatis dextera. Ah!

Gloriantur et laetantur in melle dulcidinis qui conantur, ut utantur praemio Cupidinis; simus iussu Cypridis gloriantes et laetantes pares esse Paridis. Ah!

VI. Floret silua nobilis 

 Floret silua nobilis floribus et foliis. Vbi est antiquus meus amicus? Ah! Hinc equitauit! Eia, quis me amabit? Ah!.

Floret silua undique... [barbarizantia uerba]

 

IN TABERNA.  

XI. Aestuans interitus

Aestuans interitus ira uehementi in amaritudine loquor meae menti: factus de materia, cinis elementi, similis sum folio, de quo ludunt uenti.

Cum sit enim proprium uiro sapienti supra petram ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluuio labenti, sub eodem tramite numquam permanenti.

Feror ego ueluti sine nauta nauis, ut per uias aeris uaga fertur auis; non me tenent uincula, non me tenet clauis, quaero mihi similes, et adiungor prauis.

Mihi cordis grauitas res uidetur grauis; iocus est amabilis dulciorque fauis; quidquid Venus imperat, labor est suauis, quae numquam in cordibus habitat ignauis.

Via lata gradior more iuuentutis, implicor et uitiis immemor uirtutis, uoluptatis auidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis.

XII. Olim lacus colueram  

Olim lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum cignus ego fueram.  Miser, miser! modo niger et ustus fortiter!

Girat, regirat garcifer; me rogus urit fortiter: propinat me nunc dapifer. Miser,..

Nunc in scutella iaceo, et uolitare nequeo, dentes frendentes uideo. Miser...

XIII. Ego sum abbas  

Ego sum abbas Cucaniensis, et consilium meum est cum bibulis, et in secta Decii uoluntas mea est, et qui mane me quaesierit in taberna, post uesperam nudus egredietur, et sic denudatus ueste clamabit: Wafna! Wafna! quid fecisti sors turpissima? nostrae uitae gaudia abstulisti omnia! haha!

XIV. In taberna quando sumus  

In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut quaeratur, sic quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete uiuunt. Sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur, quidam ibi uestiuntur, quidam saccis induuntur. Ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem:

 

Primo pro nummata uini ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captiuis, post haec bibunt ter pro uiuis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus uanis, septies pro militibus siluanis, octies pro fratribus peruersis, nonies pro monachis dispersis, decies pro nauigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege.  

Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit seruus cum ancilla, bibit uelox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit uagus, bibit rudis, bibit magus, bibit pauper et aegrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer , bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit iste, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille.

Parum sexcente nummatae durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. Quamuis bibant mente laeta, sic nos rodunt omnes gentes, et sic erimus egentes. Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur.

Io, io, io, io, io, io, io, io!

 

COUR D'AMOURS

XV. Amor uolat undique  

Amor uolat undique; captus est libidine. iuuenes, iuuenculae coniunguntur merito. si qua sine socio, caret omni gaudio; tenet noctis infirma sub intimo cordi in custodia: fit res amarissima.

XVI. Dies, nox et omnia  

Dies, nox et omnia mihi sunt contraria, uirginum colloquia me fay planszer, oy suvenz suspirer, plu me fay temer.

O sodales, ludite, uos qui scitis dicite, mihi maesto parcite, grand ey dolur, attamen consulite per voster honur.

Tua pulchra facies me fay planszer milies, pectus habet glacies. a remender, statim uiuus fierem per un baser.

XVII.  Stetit puella  

Stetit puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. Eia!

Stetit puella tamquam rosula: facies splenduit os eius floruit. Eia!

XVIII. Circa mea pectora  

Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, quae me laedunt miserae. Ah! mandaliet, mandaliet min geselle chômet niet.

Tui lucent oculi, sicut solis radii, sicut splendor fulguris lucem donat tenebris. Ah!

Vellet deus, uellent dii, quod mente proposui: ut eius uirginea reserassem uincula. Ah!

XIX. Si puer cum puellula  

Si puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. Amore suscrescente, pariter e medio auulso procul taedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labilis.

XX. Veni, ueni, uenias  

Veni, ueni, uenias, ne me mori facias, hyrca, hyrcae, nazaza, trilliriuos!

Pulchra tibi facies, oculorum acies, capillorum series, a quam clara species!

Rosa rubicundior, lilio candidior, omnibus formosior, semper in te glorior!

XXI. In trutina

In trutina mentis dubia fluctuant contraria lasciuus amor et pudicitia.

Sed eligo quod uideo, collum iugo praebeo; ad iugum tamen suaue transeo.

XXII. Tempus est iocundum  

Tempus est iocundum, o uirgines, modo congaudete uos iuuenes! oh, oh, oh, totus floreo! iam amore uirginali totus ardeo! nouus, nouus amor est, quo pereo!

Mea me confortat promissio, mea me deportat negatio. oh, oh, oh,...

Tempore brumali uir patiens, animo uernali lasciuiens. oh, oh, oh,...

Mea mecum ludit uirginitas, mea me detrudit simplicitas. oh, oh, oh,...

Veni domicella, cum gaudio, ueni, ueni, pulchra, iam pereo! oh, oh, oh,...

XXIII. Dulcissime  

Dulcissime! Ah!  totam tibi subdo me!

 

BLANZIFLOR ET HELENA

XXIV.  Ave formosissima  

Aue formosissima, gemma pretiosa, aue decus uirginum, uirgo gloriosa, aue mundi lumina, aue mundi rosa, Blanziflor et Helena, Venus generosa!

FORTVNA IMPERATRIX MVNDI

XXV. O Fortuna

Idem quam primum scriptum


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.