Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Literatura
Normativa Mapas Mitología Noticias Textos Vita romana

AESOPI FABULAE

VVLPES ET VVA

Fame coacta uulpes alta in uinea

unam appetebat summis saliens uiribus:

quam tangere ut non potuit, discedens ait:

“ Nondum matura est, nolo acerbam sumere”

Qui facere quae non possunt uerbis

eleuant, adscribere hoc debebunt

exemplum sibi.

SENEX ET SVA VXOR

Senex uxori suae his verbis quaerebatur. Dicebat se in agros quotidie exire domumque uesperi regredi labore confectum; illam autem domi ignauam futuram esse, promitisque se postero die in agros exituram esse. Senex igitur domi mansit ut coenam pararet, sed haud talium rerum peritus nihil nocte appetente paratum habebat; itaque postridie dixit se laborare atque edere malle, quam dormire atque esurire. Ipse igitur in agros exiuit et laborauit

RANA ET BOS

Quondam in prato rana bouem spectabat, eius uastam molem magnopere laudans. Postremo, inuidia tantae magnitudinis commota, suam rugosam pelem intendit. Tum filios interrogat:” Latiorne ego ille boue sum, filii? “. Illi negauerunt. Rursus maiore impetu cutem inflauit et filios simili modo interrogauit: “ uter maior est, filii, ego an bos? “. At illi maiorem esse bouem respondent. Deinque rana dum ualidius inflat, miserabiliter crepat.

CARMEN AD DENTIVM DOLOREM MIRIFICVM DE EXPERIMENTO

Luna decrescente, die Martis siue die Iouis haec uerba dices septies: “ Agridam, margidam, sturgidam”. Dolorem rumpes, cum calciatus, sub diuo, supra terram uiuam stans, caput ranae adprehendes et os aperies et spues intra os eius et rogabis eam ut dentium dolores secum ferat, et tum uiuam dimittes et hoc die bono et hora bona facies. Vermiculus in cardone herba inventus, foenicio inligatus colloque suspensus dolori dentium medetur.


©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.