Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
OVIDII
TRISTES I, III
Cum
subit illius tristissima noctis imago, quod mihi supremum tempus in urbe fuit,
cum
repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta
meis.
iam
prope lux aderat qua me discedere Caesar finibus
extremae iusserat Ausoniae
nec
spatium nec mens fuerat satis apta parandi: torpuerant longa pectora nostra
mora,
non
mihi seruorum, comites non cura legendi, non aptae profugo uestis opisue fuit.
non
aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus
uiuit et est uitae nescius ipse suae.
ut
tamen hanc animi nubem dolor ipse remouit et
tandem sensus conualere mei.
adloquor
extremum maestos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erat.
uxor
amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas.
nata
procul Libycis aberat diuersa sub oris, nec poterat fati certior esse mei.
quocumque
aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
formaque
non taciti funeris intus erat.
femina
uirque meo, pueri quoque funere maerent,
inque
domo lacrimas angulus omnis habet.
si
licet exemplis in paruo grandibus uti, haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
iamque
quiescebant uoces hominumque canumque,
Lunaque
nocturnos alta regebat equos.
"numina
uicinis habitantia sedibus", inquam,
"iamque
oculis numquam templa uidenda meis.
dique
relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.
et
quamquam sero clipeum post uulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam,
caelestique
uiro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
ut,
quod uos scitis, poenae non nesciat auctor: placato possim non miser esse deo".
hac
prece adoraui superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos.
illa
etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit
extinctos ore tremente focos,
multaque
in aduersos effudit uerba Penates pro
deplorato non ualitura uiro.
iamque
morae spatium nox praecipitata negabat,
uersaque
ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
quid
facerem? blando patriae retinebar amore; ultima sed iussae
nox erat illa fugae.
a!
quotiens aliquo dixi properante "quid urges? uel quo festinas ire, uel unde,
uide".
a!
quotiens certam me sum mentibus habere horam,
propositae quae foret apta uiae.
ter
limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse indulgens
animo pes mihi tardus erat.
saepe
"uale" dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa
dedi.
saepe
eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis.
denique
"quid propero? Scythia
est quo mittimur", inquam
"Roma
relinquenda est: utraque iusta mora.
uxor
in aeternum uiuo mihi uiua negatur, et domus et fidae dulcia membra domus.
quosque
ego dilexi fraterno more sodales, o mihi Thesea pectora iuncta fide!
dum
licet, amplectar; numquam fortasse licebit
amplius: in lucro est quae datur
hora mihi".
nec
mora, sermonis uerba imperfecta relinquo,
amplectens
animo proxima quaeque meo.
dum
loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, stella grauis nobis, Lucifer ortus
erat.
diuidior
haud aliter quam si mea membra relinquam,
et
pars abrumpi corpore uisa suo est.
sic
doluit Mettus tunc cum in contraria uersos
ultores habuit proditionis equos.
tum
uero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestas pectora nuda manus;
tum
uero coniunx umeris abeuntis inhaerens miscuit
haec lacrimis tristia uerba meis:
"non
potes auelli! simul hinc, simul ibimus",inquit,"te sequar et coniunx
exulis exul ero.
et
mihi facta uia est, et me capit ultima tellus: accedam profugae sarcina parua
rati.
te
iubet e patria discedere Caesaris ira, me pietas: pietas haec mihi Caesar erit".
talia
temptabat, sicut temptauerat ante, uixque dedit uictas utilitate manus.
egredior,
siue illud erat sine funere ferri, squalidus immissis hirta per ora comis.
illa
dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo,
utque
resurrexit, foedatis puluere turpi crinibus, et gelida membra leuauit humo.
se
modo, desertos modo complorasse Penates nomen et erepti saepe uocasse uiri,
nec
gemuisse minus, quam si nataeque uirique uidisset structos corpus habere rogos,
et
uoluisse mori, moriendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei
uiuat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, uiuat ut auxilio subleuet usque suo.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |