Raúl Navarro, Collegii Latinitatis consiliarius ac consociationis “Cultura Clásica” sodalis.
Quindecim post annos
Aquí tenéis el documento de la noticia con la TRADUCCIÓN AL ESPAÑOL: Quince años después, traducción al español (pdf)
Incarnationi et Albae
Prius symbolam hanc coepisse nolim, quam palam fatear, ea, quae tertium et vicensimum annum agens comperi, quam id, quod lustro in academia elapso obtinui, multo utilius mihi quidem fuisse. Neque enim sum academiae delendae fautor, immo sic eam diligo, ut humanae monumentum rationis perenne hominibusque ansa usque durare cupiam. At non aliter ac corporis vitia indicari possint, corpus vero totum dilaudari, cum huius pars vel partes totum illud pulcherrimum foedari nequiverit, sic de hac re professurus sim.
Mei ante computatrum symbolam a Carolo Martínez Aguirre conscriptam legentis, singula eius verba ponderantis et maximopere mirantis, cum id, cui sedecim annorum adulescens me tradere cupiebam, vanum absurdumque esse videretur, subit imago. Quid mea in vita facerem, diu tunc cogitaveram. Utrum rebus gestis an linguae Anglicae an magistri in schola muneri me totum darem, non parum temporis mecum ipse disceptaveram. Tandem aliquando Graecum Latinumque sermonem casu inveni, quibus inventis nihil aliud mihi magis arrisit. Cum vero symbolam illam legissem, turbatus maestusque sum valde, qui quippe, etsi adulescenti pleraeque philologiae ibi expositae controversiae adhuc celabantur, magnam, sicuti Carolus dicebat, fraudem illic inesse iam suspicarer. Huc accedit, quod vacillanti animo quicquid vel minimum, quod accipitur, timoris, ut parva scintilla magnum excitat incendium, non modicam perturbationem affert.
Sed quid revera Carolus ille eo strenue dicebat, ut me adulescentem ab inceptis diu cogitatis prohiberet? Putasne, lector, a meis propositis, cum munere fungendi paucae essent facultates aut pauciores in dies parentes discipulosque disciplinis antiquis faverent aut reipublicae gubernatores adeo eas opprimerent praetermitterentque, ut in posterum nullum earum linguarum foret seminarium, me Carolo auctore deterreri? Immo vero his omnibus peius aliud. Quidnam erat? Pessimae erant antiquis linguis comparandis viae. In initio irrita Caroli spes imprimisque legendi cupiditas me maximopere movere, tamen haec quidem incassum asperas Scyllam Charybdimque certe ferentes vias sequentibus. Hac ex symbola profectus in alteram a Miraglia duodecim annos ante emissam incidi. Quam enim perlegens tam mirabar, ut, id, quod oculis legebam, vix crederem. “Somnias” inquam “tu, Radulfe”. At non somnium, et tunc symbola altera lecta gaudio elatus optatum id in corde ortum est: me linguam Latinam Oerberg illo duce discere velle. Patre comprobante Danesii illius libros, quos luteo ac tunc mihi quidem pulcherrimo integumento adhuc habeo, mandavi. Sedecim annos natus legere coepi et Latine in initio omnia paulatim intellegebam. Quid vero tandem accidit? Cum Bachalaureati primi anni essem discipulus moribusque illis imbutus philologicis, qui in lyceo colebantur, magistro in Dania me pro dolor non custodiente exercitiorumque libello neglecto interpretari capitula Latina incepi. “O nefandum” -quispiam dixerit- “atque exsecrabile facinus!”. Ludibrio sane hodie multis habitus essem, illo vero tempore Latinam linguam absque magistro discenti optimum meridianoque sole clarius consilium esse videbatur. Non totum denique -verum ut fatear- librum converti, sed fere dimidium, tamen quaedam Latine scribere valebam et pericula in lyceo facillime superabam. Periculo autem Maturitatis superato Philologiae Classicae nomen dedi, nam sive pessima sive optima via litterarum Latinarum et Graecarum captus sum maximo amore. Parentes numquam me defecerunt, etsi pater meus illud Ovidii patris satis sciebat carmen: “studium quid inutile temptas?/ Maeonides nullas ipse reliquit opes”.
In academia illius Oerberg oblitus in res, ut ita dixerim, serias scilicet philologicas ita vehementer incubui, ut me posse aliquando bonum esse magistrum ducerem. Cum paginae sive Graecae sive Latinae me terrerent, nam non aliter ac Ixionis orbem eas habebam (cruciatus enim nobis istae erant, cum praesertim duae horae in quinque lineis Taciti vel Xenophontis convertendis consumptae a nobis essent), tempore subsicivo litteras Hispanicas Anglicas Germanicas… quaslibet, modo ne Latinae vel Graecae, officium meum, essent, legebam. Partim amore partim earum odio trahebar, sed nihil, quod ipse experiebar, cum ceteris commilitonibus et magistris cathedrariis non quadrabat. Alii litteras Anglicas vorare, alii seminaria de auctoribus Germanicis frequentare, alii mathematicis -mirum!- artibus (syntaxim autem ii eas vocabant) studere, alii alias nullius pretii litteras attrectare, sed neque Latinas neque Graecas ullus colere. Undenam istud? Duabus de causis: harum enim linguarum parvae notitiae earumque igitur nullus amor.
Quamquam meus iampridem magister Oerberg e mente exciderat, factum est, ut, cum studiis, quibus veniam in lyceis docendi adipiscerer, operam darem, iterum iterumque illius nomen sicut omen mihi ita occurreret, ut, cum mense Sextili anno MMXV vacarem, illum luteo integumento librum aperire rursum constituerim. Me iam non convertere, sed religiosissime librum Latine pervolutasse universaque pensa confecisse fateor. Vita tunc mutata est. Litterarum Latinarum amore revera inflammatus Ciceronem Latine intellegere potui, deinde Erasmum, deinde Plautum et sic porro. Nunc temporis me totum amor ille, quem Carolus et Orberg aluerunt foveruntque, tenet.
At quindecim post annos, ex quo Carolus ille Martínez symbolam emisit, quid factum est? Nullus est, quin non modo ab eo, sed etiam a consociatione, c.n. Cultura Clásica, maximis laboribus exanclatis exorta haec esse videat, dicendum tamen est eius symbolam hominum animos quorundam excitasse ac movisse, ut de rebus tunc vigentibus disdascalicis in Hispania serie disceptaretur. Ad docendum instrumenta electronica una habentur novatio, utputa, flectere computatri ope verba Latina, et sic duo huius saeculi decennia philologia ac plerisque magistris collegas hoc modo monentibus transacta sunt. Latine auctores in scholis tractare fabulasque narrare, musaea lustrare, colloqui cum discipulis Latine, epistularum commercium Latinum cum alienigenis discipulis habere, id nunc non novationem, sed aliud philologi adhuc ducunt.
Plurima adhuc, quae Latinitatem sermonemque Graecum certe servent, quindecim annis elapsis imprimisque in academia sunt facienda. Quod ad symbolas Latine vel Graece de ipsis auctoribus antiquis scribendas et vulgandas ficto nomine, ne a collegiis indiceris, est saepe obsignandum aut his linguis dissertationes doctorales de iisdem rebus exarare perdifficile ac paene prodigiosum in Hispania est, Latinitatis sermonisque Graeci cultores valde dolemus (multo vero facilius Indorum lingua quam Latina dissertatio ab omnibus probatur, unde coniectamus ulla sine difficultate hoc fieri volentibus quibusdam). Causas, cur res sic se habeant, cum plurimis pateant, proferre non necesse est, discipulos tamen his rebus studentes, ne in opere languescant et, velut nos antea, litteras ob nostram ignorantiam mergi sinant, adiuvari potissimum impraesentiarum oportere arbitror.
Quindecim annis transactis instituta non mutata sunt, in quorundam vero animis litterarum studium iterum natum est. Cum linguarum nostrarum antiquarum amore magistros alumnosque non paucos inflammarent, Carolo atque Cultura Clásica consociationi aeternas gratias semper agemus, etsi nulla -inquimus- linguas antiquas recte discendi in Hispaniae academia est spes. Faxint denique dei, ut plures litterarum amore discipuli flagrent eorumque nullus propter istum amorem poenas dent.
Raúl Navarro, Collegii Latinitatis consiliarius ac consociationis “Cultura Clásica” sodalis