LVDI SECVNDI
METAMORPHOSES
In aedibus Universitatis Vilnensis,
a die 4 ad diem 11 m. Augusti a. 2024
Lituania, terra carminum veterumque fabularum plena… Opera ac benevolentia deorum dixerim fieri, sicui contingat litterarum disciplinam in eiusmodi urbe percipere, qualis est Vilna, loco mirabili hercle et inusitato, in quo artes Italicae genusque struendi baroccum videntur in hyperboreorum silvas translata, ubi antiquarum rerum memoria ex unoquoque lapide spirat.
Cz. Milosz
Thalia (Theatri Artisque Ludicrae Iuges Agones) conventus est ad quem convocantur homines docti studiosique rerum theatralium litterarumque Latinarum. In hoc conventu et fabulae scaenicae agentur et scholae explicabuntur. Prima enim Thalia optimo eventu summoque omnium gentium concursu celebrata, nobis visum est hos ludos rursus edere Vilnae, in urbe splendidissima, opere barocco atque antiquo artificio aedificata, inde a media aetate communis diversarum nationum sedes ac plurium quasi religionum sermonumque receptaculum. Omnia spectacula et scholae Thaliae 2024 habebuntur in aedibus Universitatis Studiorum Vilnensis, quae a saeculo XVI una ex praestantissimis rerum litterarum sedibus totius Rei Publicae Utriusque Nationsi exstitit.
Animum attende, sodalis, sive spectator ad nos venies, sive magister, sive histrio aut pantomimius: Thalia in duas partes dividitur, quarum altera Certamen, altera Scholae nominatur
Scholas appellamus acroaseon auditionumque seriem in qua de antiquitatibus Graecis et Romanis disputabitur, necnon de arte ludicra, de comoediis tragoediisque quae Media Aetate et Tempore Artium Renascentium Latine exaratae sunt. Acroases Latine et Graece recitabuntur cum ab ipsis Scholae Humanisticae moderatoribus, tum etiam ab aliis egregiis magistris et philologis, in quibus numerantur nonnulli ex clarissimis litteratis qui antiquitatum rerumque Latinarum disciplinam in Europa profitentur. Praeterea per eos dies visemus ornatissimum urbis Vilnae sinum, necnon museum Athenaei Vilnensis et arcem Tracensem. Certamen autem appellamus agonem scaenicum in quo Corona Aurea petitur: haec autem eis dabitur, qui praestantissimam fabulam Latinam vel Graecam docuisse videbuntur.
FUENTE: www.scholahumanistica.com