Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Gramática Hª de la lengua latina Literatura
Mapas Mitología Música Normativa Teatro Textos Vestuario Vita romana

EJERCICIOS DE "UT"

1. Res sunt ut tibi narro.

2. Cura ut bene omnia facias.

3. Vita non est ut credis.

4. Suadeo tibi ut studeas quotidie.

5. Ut magistrorum officium est docere, sic discipulorum praebere se dociles.

6. Volo ut domum mecum venias.

7. Pugnatum est ut pugnari debuit.

8. Caesar legato dixit ut noctu iter faceret.

9. Ut Caesar haec vidit, iratus est.

10. Cicero effecerat ut Q. Curius consilia Catilinae proderet sibi.

11. Ut litteras recipio, valde gaudeo.

12. Caveamus ut omnia parata sint.

13. Milites ad signum convenerunt statim ut Caesar eos vocavit.

14. Legatos mittit ut nuntia ferant.

15. Ut amicus moritur, maxima tristitia afficimur.

16. Pomponius Atticus sic graece loquebatur ut Atheniensis videretur.

17. Ego Romae non eram ut ludi facti sunt.

18. Legibus omnes servimus ut liberi esse possimus.

19. Clamor auditus est ut Hannibal e castris exiit.

20. Ita mihi Hispania placuit ut iterum regredi velim.

21. Tantus fuit ardor animorum ut motum terrae nemo pugnantium senserit.

22. Non sum ita hebes ut istud dicam.

23. Cave festines aut committas, ut aeger aut hieme naviges.

24. Themistocles persuasit Atheniensibus ut classis aedificaretur.

25. Caesar Dumnorigem monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet.

26. Senatus censuit ut Caesar Aeduos defenderet.

27. Edo ut vivam, non vivo ut edam.

28. Germani Rhenum transierunt ut Galliam occuparent.

29. Nullus liber est tam malus ut non aliqua parte prosit.

30. Animalia quaedam, ne inveniri possint, vestigia sua circum ipsum cubile confundunt.

31. Bestiae pro suo partu ita propugnant, ut vulnera excipiant et nullos ictus reformident.

32. Nulla aer tam inmobilis est, ut non in aliqua sit agitatione.

33. Ut tuba signum datum est, milites ad arma concurrerunt.

34. Totae res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, venti tempestatesque, moderentur.


©Agamador & Tiresias, 2002. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.