1. Temeritas est florentis aetatis,
prudentia senescentis.
2. Magna est admiratio copiose
sapienterque dicentis.
3. Maius dedecus est parta amittere,
quam omnino non paravisse.
4. Bene facta male locata male facta
arbitror.
5. Iacet corpus dormientis ut mortui;
viget autem et vivit animus.
6. Est libido opinio venturi boni.
7. T. Manlius Torquatus Gallum in
conspectu duorum exercituum caesum torque exspoliavit.
8. Caesar celeriter aggressus
Pompeianos ex vallo deturbavit.
9. Inscitia pransi, poti, oscitantis
ducis tantae caedis causa fuit.
10. Cenato mihi, etiam dormitanti,
epistula est illa reddita.
11. Catilina ex urbe parum comitatus
exiit.
12. Nicias Atheniensium imperator
veritus classem portu educere opes eorum afflixit.
13. Dionysius in Italia classem
opperiebatur adversariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se
venturum.
14. Massilienses et celeritate navium
et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant.
15. Clodii animum perspectum habeo,
cognitum, iudicatum.
16. Bellum scrupturus sum, quod populus
Romanus cum Iugurtha gessit.
17. Herculem Germani, primum omnium
virorum fortium, ituri in proelia canunt.
18. Hostes, montibus occupatis, Romanos
itinere prohibuerunt.
19. Quae potest esse vitae iucunditas,
sublatis amicitiis?
20. Artes innumerabiles repertae sunt,
docente natura.
21. Germani, desperata oppugnatione
castrorum, trans Rhenum sese receperunt.
22. Omnia summa consecutus es, virtute
duce, comite fortuna.
23. Quod afirmate, quasi deo teste,
promiseris, id tenendum est.
24. Me libente eripis mihi hunc
errorem.
25. Timotheus a patre acceptam gloriam
multis auxit virtutibus.
26. Albani diruta Alba Romam traducti
sunt.
27. Dionysius, cultros tonsorios
metuens, candenti carbone sibi adurebat capillos.
28. Perditis rebus omnibus, tamen ipsa
virtus se sustentare potest.
29. Hostes dilapsi sunt in oppida, situ
urbium moenibusque se defensuri.
30. Consul, edicto ut, quicumque ad
vallum tenderet, pro hoste haberetur, obstitit effuse tendentibus suis in
castra.
31. C. Flaminius, cum tribunus plebis
esset, invito senatu ad populum legem agrariam ferebat.
32. Lex Cassia lata est, auctore
Scipione.
33. Sole oriente domo profecti sumus.
34. Vidi Catonem in bibliotheca
sedentem, multis circumfusum libris.
35. Xenophon facit Socratem disputantem
formam Dei quaeri non oportere
36. Grues cum loca calidiora petentes
maria transmittunt, trianguli efficiunt formam.
37. Consulatui Ciceronis non mediocre
adiecit decus natus eo anno divus Augustus.
38. Ab oppugnanda Neapoli Hannibalem
absterruere conspecta moenia.
39. Regnatum est Romae ab condita urbe
ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.
40. Chartaginienses Capuae amissae
Tarentum captum aequabant.
|