1. Sp. Cassius et M. Manlius, propter
suspicionem regni appetendi, sunt necati.
2. Ver adulescentiam significat:
reliqua tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
3. Etiam in secundissimis rebus maxime
est utendum consilio amicorum.
4. Caesar multis de causis statuit
Rhenum sibi esse transeundum.
5. Discipulis Pythagorae per quinque
annos tacendum erat.
6. Dux milites cohortatus proelium
committendi signum dedit.
7. Multa discendo hominis mens alitur.
8. Epaminondas studiosus audiendi fuit.
9. Themistocles e civitate eiectus
Argos habitatum concessit.
10. Imusne sessum?
11. Pleraque dictu quam factu sunt
faciliora.
12. Pythagoras Babilonem ad
perdiscendos siderum motus profectus est. Inde Cretam et Lacedaemona ad
cognoscendas Minois et Lycurgi leges contendit.
13. Comitia consulibus creandis habuit
Ti. Gracchus.
14. Carvilius consul aedem faciendam
locavit.
15. Caesar legatis imperat uti quam
plurimas possint naves aedificandas veteresque reficiendas curent.
16. Captivi vobis custudiendi
relinquentur.
17. Ratio et oratio docendo, discendo,
communicando, disceptando, iudicando conciliat inter se homines.
18. Bocchus legatos Romam miserat
foedus et amicitiam petitum.
19. Hortensius ad Terentiam salutatum
venerat.
20. O rem non modo auditu foedam, sed
etiam visu!
|