Huius anni mense Iulio primus Census Latinus omnium hominum quavis e gente oriundorum haberi coepit. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis:
* Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur;
* Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur.
Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis terrarum regionibus sermo Latinus maxime usurpetur, qui libri ad eius studium saepius adhibeantur et alia.
Hae quaestiones studium excitant non tantum eorum, qui in linguam Romanam incumbunt, verum etiam eorum qui generatim et universe litterarum atque linguarum et complurium ceterarum disciplinarum, quae ad artes liberales pertinent, sunt studiosi. Ad has quaestiones demum perquirendas atque investigandas, Census Latinus diu desiderabatur.
Haec cum ita sint, Census Latinus alternis annis ab eisdem professoribus instituetur, et indicia in eo collecta in publicum edentur. Ab illis, qui respondere velint, nihil poscetur, quod ad vitam privatam pertineat. Talia enim nullo iure in Rete Universali exhibentur.
Censui si quis nomen dare velit, quod ad summum V minuta requiret, accedat oportet ad paginam quae inscribitur http://census.academialatina.org/census.php
Census Latinus haberi coepit mense Iulio et finiet ultimo huius anni die mensis videlicet Decembris.
Eduardus Engelsing
Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU)