Agenda pagana | Biografías | Cine Grecolatino | Cultura | Ejercicios | Literatura |
Normativa | Mapas | Mitología | Noticias | Textos | Vita romana |
LEYENDAS
DE LA ANTIGÜEDAD GRIEGA
LA
GUERRA DE TROYA
(1193-1184 a.C.)
|
LOS LUGARES
|
1.
Los orígenes de la guerra:
1. Antiquis temporibus,
Menelaus rex cum Helena uxore Spartae vitam agebat. 2.
Olim Paris, Priami filius, Spartam venit ibique Menelai hospes fuit.
3. Paris autem, validus adulescens, Helenam, mulierum pulcherrimam, rapuit et
cum ea celeriter Troiam rediit. 4. Itaque omnes Graeciae reges
constituerunt cum Troianis bellum gerere et Menelao uxorem reddere.
5. Naves multas celerrime paraverunt et in portum Aulidem convenerunt.
6. Toti classi praeerat Agamemnon, Menelai frater, rex Mycenarum.
2.
La cólera de Diana:
1. Diu adversi venti
Graecos in portu Aulide retinuerunt. 2. Tum Agamemnon Calchantem
interrogavit, isque regi respondit 3. «Diana dea tibi irata est, quod
cervam eius sacram in silva vulneravisti. 4. Itaque
adversos ventos movet. 5.
Cum autem filiam tuam Iphigeniam deae immolaveris, tunc classis e portu exire et
Troiae litus petere poterit.» 6. Calchantis verba Agamemnon magnum
dolorem fecerunt, nam filia ei cara erat. 7. Agamemnon tamen deae invitus
paruit. 8. Regis iussu, Ulixes Mycenas properavit et
puellae dixit : 9. «Noli domi manere;
celeriter veni Aulidem; ibi
Achilles, pulcher iuvenis et dux fortis, te uxorem ducet.»
3. El sacrificio de Ifigenia:
1.Iphigenia, Ulixis verbis
credens, cum Clytaemnestra matre Aulidem venit. 2. Propinqua vero puellae mors
omnes Graecos vehementer movebat. 3.
Nec tamen Iphigeniae dolor, nec Clytaemnestrae preces, neque Achillis ira
superbum regem vincere potuit: pater filiam ad aram duxit. 4. Iam sacerdos
ferrum in manu habet, mox miseram Iphigeniam immolabit. 5. Eodem autem tempore
Diana pro puella ante aram cervam collocavit. 6. Ita Agamemnon non
Iphigeniam, sed cervam immolavit. 7. Tunc Graecorum classis Asiam
petere potuit. 8. Iphigeniam autem dea in Chersonesum Tauricam duxit. 9.
lbi sacerdos fuit in deae templo.
4.
Los combates delante de Troya:
1. In
campo, inter mare et oppidum Troiam, omnes fortiter pugnabant. 2. Nam Graeci
et Troiani fortes milites eorumque duces periti erant. 3. Achilles
autem ceteros Graecos virtutis fama superabat. 4. Troiani vero omnem spem
in Hectore, Priami filio, habebant. 5. Duorum virorum facta Homerus
poeta nobis narravit. 6. Olim Achilles, quod Agamemnoni iratus erat,
pugnae non interfuit; Graeci magnam cladem acceperunt. 7.
Hostes usque ad Graecorum naves, quas nautae in litus traxerant, clam
venerunt earumque partem igne deleverunt. 8. Unus ex Achillis comitibus,
Patroclus, hostes pellere potuit; Hector autem eum in acie interfecit. 9. Tum
Achilles cum Hectore pugnare constituit.
5.
La muerte de Héctor:
1.
Achilles cum omnibus Graecis adversus hostes processit. 2. Troiani
in oppidum fugerunt; solus Hector pro moenibus manserat et
Achillem fortiter exspectabat. 3. Tamen, quod Achillis vim sustinere non potuit,
circum urbem mox fugit. 4. Achilles vero eum interficere potuit. 5. Hectoris
corpori non pepercit: eius enim pedes ad currum alligavit
corpusque ante Troianorum oculos in pulvere traxit. 6.
Quis dicere poterit patris et matris et uxoris et omnium Troianorum dolorem? 7.
Postridie Priamus rex in Graecorum castra venit et
Achillem movere potuit; is Hectoris corpus misero seni reddidit.
6.
El caballo de madera:
1. Graeci tamen urbem Troiam
non ceperant. 2. Tunc Ulixes, Ithacae rex, vir callidus,
fraudem invenit. 3. Milites, Ulixis iussu, equum ligneum fecerunt. 4.
Equus tam altus erat quam collis, tam latus quam navis. 5. Fortes duces, Ulixes
et Menelaus et Pyrrhus, Achillis filius, in eum ingentem equum
intravere. 6. Tum ceteri Graeci in naves conscenderunt ac propinquam insulam
petiverunt. 7. Equum autem in Troiae litore reliquere. 8. Mane Troiani, hostium
classem non iam videntes, sine metu ex oppido in campum exierunt. 9.
Magna erat eorum laetitia: nonne Graeci post tam multos annos abierant?
7. El éxito de la
estratagema:
1. Plurimi Troiani cupiebant tam mirum equum in oppidum trahere, quod eorum admirationem movebat. 2. Laocoon tamen sacerdos atque Cassandra, Priami filia, eos ita monuerunt 3. « Nolite id facere; timete Graecorum donum. » 4. Troiani nec Laocoontis nec Cassandrae verba crediderunt, sed equum in oppidum ad Minervae templum traxerunt. 5. Media autem nocte, milites graeci ex equo exierunt. 6. Ad oppidi custodes clam processerunt eosque celeriter interfecerunt. 7. Iam Graecorum classis ad Troiae litus redierat; milites, de navibus exeuntes, per campum urbem petierunt. 8. UIixes autem eiusque comites portas aperuere; ita Graecorum exercitus in urbem invasit.
8. La destrucción de Troya.
1. Graeci non tantum viros,
sed etiam mulieres et senes et infantes sine misericordia necaverunt. 2.
Pyrrhus, Achillis filius, in Priami domum in primis intravit ibique
senem interfecit. 3. Tandem milites victores omnes urbis domos, etiam sacra
templa incenderunt. 4. Ita
antiquam urbem, quae diu omnium admirationem moverat, deleverunt. 5.
Arbores in eo loco creverunt ubi fuerant alta Troiae moenia.
6. Solus e ducibus troianis, Aeneas cum patre et filio et paucis
comitibus saevam mortem effugere potuit. 7. Postea ad Italiae litus pervenit
ibique urbem condidit: eius incolae Romanorum maiores fuerunt.
©Agamador & Tiresias, 2001. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet. |