Agenda pagana Biografías Cine Grecolatino Cultura Ejercicios Gramática Hª de la lengua latina Literatura
Mapas Mitología Música Normativa Teatro Textos Vestuario Vita romana

EJERCICIOS DE "CUM"

1. Fortuna vitrea est: tum cum splendet, frangitur.

2. Cum vita sine amicis insidiarum plena sit, ratio ipsa nos monet ut amicitias comparemus.

3. Cogito cum loquor. 

4. Cum iam non esset pater, ille domo exivit.

5. Cum nomen suum in tabula sciptum vidit, maxime gavisus est.

6. Cum bene non audivisset, nihil fecit.

7. Cum non bene dormiverim, defessa sum.

8. Cum domi cessaverimus, vix duae horae restant.

9. Vesonius, cum in tablinum se recepisset, libris operam dedit.

10. Cum ad multam noctem vigilassent, defessi erant.

11. Cum multitudine impedirentur, vix progredi poterant.

12. Cum diu pugnatum esset, omnes hostes terga verterunt et ad flumen fugerunt.

13. Cum metus in urbe esset, Patres oratorem ad plebem miserunt ut eam conciliaret.

14. Pyrrhus, cum Romanos proelio vicisset, pacem cum eis facere putavit. 

15. Cum sis mortalis, (ea) quae sunt mortalia, cura!

16. Cum Caesar in Galliam venit, ibi duae factiones erant.

17. Iam milites ascendebant murum, cum repente incolae eruptionem fecerunt.

18. Defendo iniuriam, cum possum.

19. Cum tacent, confitentur.

20. C. Marius, cum omnes portus terrasque fugeret, in Africam pervenit.

21. Diu cum esset pugnatum, castris nostri potiti sunt.

22. Ager, cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet.

23. Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi ludum aperuit.

24. Vos convenit sociorum salutem defendere, cum de maximis vestris vectigalibus agatur.

25. Cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt litterae.

26. Epicurus ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit.

27. Legatus, cum aegrotus esset, non sibi quietem sumpsit.

28. Multi, cum obesse vellent, profuerunt, et, cum prodesse, obfuerunt .

29. Iugurtha, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus erat.

30. Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.

31. C. Scipio, cum puer esset, patrem singulari virtute servavit.


©Agamador & Tiresias, 2002. Todos los derechos reservados. Culturaclasica.com se reserva todos los derechos. Todas las imágenes que aparecen en estas páginas son propiedad de culturaclasica.com o han sido tomadas de internet.