Seminario web en latín sobre Saturnalia el 20/12/2020, organizado por Schola Humanistica

Redacción 03/12/2020

El viernes 20 de diciembre nuestros compañeros de Schola Humanistica van a celebrar un evento llamado Saturnalia: De miris feriis in honorem Saturni celebratis, con una relación de ponentes de lujo en el cual colaboran varias asociaciones europeas. En esta ocasión, Cultura Clásica interviene a las 18.20 horas con una ponencia que realizará nuestro socio Oroel Marcuello (Zaragoza, 1999) con el siguiente título: Age, libertate Decembri, quando ita maiores voluerunt, utere! A la luz del diálogo entre Horacio y su siervo Davo en una de sus sátiras, explorará el mundo al revés que se vivía entre siervos y amos con los Saturnalia del mes de diciembre, una verdadera muestra de παρρησία clásica y en definitiva, un vivo retrato del propio poeta.

Este es el enlace a la inscripción. Os recomendamos que os apuntéis.

LATINE:

Saturnalia: De miris feriis in honorem Saturni celebratis

Omnium gentium seminarium cura et studio Scholae Humanisticae institutum, opera sociata cum Academia Latinitati Fovendae, Cultura Clásica, Europa Latina, LUPA, Universitate Wratislaviensi et The Paideia Institute.

Seminarium indicimus, in quo tractabitur quicquid scurrile aut mimicum inter Saturnalia Romae fieri solitum est. Hoc enim tempus nos admonet de feriis, per quas Romani convivia factitabant, dum alea, risu, compotationibus hilaritatem producunt. Tum moris erat ut domini servis cenas apponerent, memoriam refricantes aetatis aureae, qua inter mortales nullum fuisset census dignitatisve aut fortunarum discrimen. In illis ludis perinde erat ac si terminis rerum humanarum revulsis ordines, honores, artes inter se commisceri sursumque deorsum versari viderentur. In his scholis, multa mirabilia ex litteris Latinis omnium aetatum delibantes, quaeremus quae sit intima medulla Saturnaliorum. Atque in hoc elucebit, quaenam sit ea pars animi humani quae nos impellit, habitu moribusque nostris depositis, aliena vestimenta alienasque personas induere.

Die Solis 20 m. Decembris a. 2020

Ordo rerum agendarum

 

17:00-17:20 CET

Giuseppe Marcellino – Paolo Pezzuolo (Schola Humanistica)

 

Orationes aditiales

 

17:20-17:40 CET

Katarzyna Ochman (Uniwersytet Wrocławski – Universitas Studiorum Vratislaviensis)

 

De ludicris Saturnaliciis ab Aulo Gellio Athenis agitatis 

17:40 – 18:00 CET

Marco Romani Mistretta (The Paideia Institute, New York)

 

Hilarius cenandum, sive de philosophi victu inter Saturnalia

18:00-18:20 CET

Paolo Pezzuolo (Schola Humanistica, Padova)

 

Proverbia Latina de Saturnalibus

18:20-18:40 CET

Oroel Marcuello Gil (Cultura Clásica, Granada)

 

Age, libertate Decembri, quando ita maiores voluerunt, utere!

18:40-19:00 CET

Giancarlo Rossi (Academia Latinitati Fovendae, Roma)

Claudio Piga (Europa Latina, Milano)

Tarantula de mundo inverso

19:00-19:20 CET

Cecilie Koch (LUPA, Xanten)

 

Saturnalia Polonorum

 

FUENTE: Schola Humanistica

 

 

Temas relacionados: